Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1948, Page 394
352
Appendix
venisse in carminibus Sigvaldi, Scaldri Olai Sancti, qvi ait Selandiam
veteribus dictam fuisse Sælundur, qvasi mans lucum: peramanter
te rogo, ut ipsa verba Sigvaldi tam Xslandica qvam Latina lingva
descripta mecum qvamprimum communices. Et qvia memini me
eandem vocis originem observasse in Edda Latino, qvem mihi perle-
gendum concesserat Illustris Heros, 6 \iaxaqlzr\g Christianus Frisius,
Mythologia nempe i. ubi agit de Gylfi illusione et Hari mendacio:
qvæso te diligenter locum istum evolvas, et si uspiam occurrat voca-
bulum Sælundur, edoceas, sed ipsis verbis Eddæ et qvidem in ling-
vam Latinam translatis. Idem officium mihi præstes rogo in ex-
plicanda Mythologia 21. ubi agitur de Niordo et Skade, qvibus
ibidem tribuitur carmen illud, qvod apud Saxonem exstat pag. Edit.
Francofurt. 16., cujus initium est: Qvid moror in latebris opacis?
Nam hæc verba Niordo adscribit Edda: Mihi ingrata sunt mon-
tana; Longæ fuerunt noctes novem; Ululatum ego luporum censui
malum, præ cygnorum cantu; Skadæ vero seqventia assignat: In
neqve stratis ego qvivi maris obdormire, Avis balatus somnum ex-
cussit a salo Mane qvolibet mergus veniens. Tu expende, mi amice,
et Rhythmos ipsa sua lingva loqventes exhibe. Nam constitui eos
inserere Notis meis in hunc locum. Mythologiæ qvoqve 63. verba
vemaculo sermone desidero, ubi de cognomine Krake Rolvonis Regis
fit mentio. Ego nullus dubito, qvin operam mihi tuam hac in parte
sis perbenigne collocaturus.
32. From Worm, May 24 (?), 1641 (W I 241V-243 r;
WE I 207-208).
Locus primus, qvem expeditum cupis, spectat ad historiam Ca-
nuti Magni et ea qvæ reperiuntur in Chronico Norvagico, pag. 271
et seq. Sigvaldus namqve Scald dictus de Rege Canuto poema
composuit, qvod Hemadar drapu o: en Krigswiise, vocavit, non
generis Drotqvæt, sed Toglag vocati, in hunc modum: Integrum
apponam, ut si visum, in Canuti Historia locum inveniat:
Knutr var ad himnum
Harallds i her
Let Lygotu
Olafur Jofur
Hyggek ætt at frett
Hug vel duga
Lid sudan or Nid
Arsæl fara.