Blanda - 01.01.1918, Page 15
ð
Mox ubi se nitido sol aureus extulit ortu,
Atque horœ Phaetontis equos frœnare parabant,
Heu, tepidos surgens thalamos Astrœa reliquit
Anxia, nam tristem turbarunt somnia mentera,
Visa, nefas, ursœ stellam de corpore lapsam.
Hoc aperit matri. Mater præsaga doloris
Explicat, atque virum, legum qui iustus habenas
Rexit, mortali sublatum e carcere duro.
Et sic ipsa Jovem alloquitur: Qui sydera nutu
Torques, qui terras hominesque et singula cernis,
Cernis, quid faciat Lachesis, quod lumina tollat,
Quæ tenebras legi obductas depellere norunt
Cimmerias, tollit radiantes perfida stellas.
Redde virum, quem nunc mortalibus abstulit ægris.
Namque potes : potuit Tritonia reddere Pallas
Arte virum, nati Phæbi,1) qui Virbius inde
Dicitur infelix, dirupto stamine vitæ.
Islebus e terris nunc est transvectus ad astra,
Flent nati natæque patrem, flet candida conjux
Ereptum, socii faustum lachrimantur amicum;
Patrem tota domus, omnes queis dicere jura
Assolitus: nam tanta viri jactura dolorem
Excit.at, et madidas adigit detergere genas.
Cui pater omnipotens, rerum cui summa potestas,
Siste, precor, Lachesin, Quid tentas : ferrea nentis
Stamina sunt: ulla nec exorabilis arte est.
Sed satis hic vixit, quoniam pulcherrima virtus
Ornabat candorque virum, pietasque jacentem.
Hoc animat, mortisque abrumpit vincula duræ ;
„Et facit ex terris vigeat post funera fama“.
Fama decusque viri, quæ non mortalia dicas,
Nam fuit exemplar raræ virtutis in orbe,
Orbe malo ; uunquam infractus deflexit ab ipso
Tramite justitiæ, quem quamvis mellea mundi
Mille modis pariter tentarent spicla caduci.
Tu tamen, ut cernant mortales, qualis in orbe
1) Svo,