Gripla - 20.12.2016, Blaðsíða 253
253
Appendix 2: Normalised Edition
De beato thorlaco episcopo.
“Hoc honore dignus est, quemcumque rex honorare voluerit” [Est 6:11], Ester.
Verba proposita licet secundum historiam dicantur de Mardocheo, quem
rex asuerus temporaliter honoravit. allegorice intellecta isti sancto, scilicet
beato thorlaco, competere possunt, quem rex regum Christus aeternaliter
exaltavit et honoravit. Sed quia secundum apostolum “omnes convenit hono-
rare” [1 tm 6:1], praecipue tamen eum, quem a Deo scimus honoratum,
debet ergo honorari tamquam pater a filiis, medicus ab infirmis, magister
a discipulis, praelatus a subditis. Ipse enim fuit pater noster gubernando in
gratia, medicus sanando a culpa, magister erudiendo in doctrina, praelatus
gubernando in vita.
De primo, Exodus: “Honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longa-
evus super terram” [Ex 20:12]. Praeceptum Dei est istud, ergo multo magis
patrem spiritualem, quia fortius est vinculum gratiae quam naturae. Minus
beneficium est ducere in esse quam ducere in bene esse, quia per hoc
timetur Deus filialiter, qui praecepit honorare parentes. Honoret, inquam,
parentes et tamquam dominis serviet hiis, qui genuerunt carnaliter vel
spiritualiter, ut dicit apostolus: “Per evangelium ipse vos genuit” [1 Cor 4:15].
Honoremus ergo patrem nostrum spiritualem virtutes eius imitando, “filii
nostrorum sanctorum sumus” [tb 2:18] et “gloria patris filius sapiens” [Prv
13:1]. Beatus Iohannes dicit: “Maius gaudium non habeo, quam ut videam
filios meos in veritate ambulare” [3 Jn 1:4]. unde Dominus ait: “Si filii estis
Abrahae, opera Abrahae facite!” [Jn 8:39]. ambrosius: “Cuiusquisque opera
facit, eius et filius vocatur” [serm. XXX,1]. “Luceat ergo lumen vestrum coram
hominibus, ut videant bona opera vestra et glorificent patrem vestrum, qui in
coelis est” [Mt 5:16].
Secundo, debet honorari ut medicus ab infirmis. Ecclesiasticus: “Hon-
ora medicum propter instantem necessitatem” [Sir 38:1]. Si ergo honoramus
medicum propter necessitatem nostrorum corporum, multo plus medicum
spiritualem propter necessitatem animarum. Maior enim est necessitas
sanitatis animae quam corporis, quia corpus quodcumque sanetur debet
mori. Sanitas autem animae potest in aeternum durare. Item periculosior
est infirmitas animae, quae mortem aeternam inducit, quam corporis, quae
tamen temporale. Haec medicina habet fieri per contrarium, sicut dicit
FORGOTTEN PREACHING