Árbók Háskóla Íslands - 01.01.1962, Blaðsíða 48
36
larem Landnámabók vocatum scripserunt, Islandiam a Papis
quibusdam Hibernis inventam esse legimus; qui et alii libri
tam Islandi quam Hiberni utrumque popolum nostrum com-
muni quodam vinculo olim fuisse coniunctum declarant; id
quod scripserunt Dicuil et Cormac ua Liatháin atque Colum-
cille, princeps Tyrconnellensis ac Papa, qui Ionae insulae uni-
cersitatem, lucem in tenebris rite appelatam, in ultimis orbis
terrae partibus occidentalibus sitam fundavit.
Accedit autem quod Hiberni non sumus Auður immemores,
reginae illius et Christianae et Dublinensis, prope Hvammur
í Dölum, sepultae una cum multis aliis Hibernis non notis, qui-
buscum populus Islandus quasi adfinitate quadam atque cogna-
tione et nunc est et antiquitus fuerat coniunctus.
Decet igitur populi Hiberni vocem hoc tanto tamque fausto
tempore ad alias orbis terrae populorum voces accedere atque
Universitatis Nationalis Hiberniae nomen idcireo in tabula
gratulatoria inscribi, ut populo Islandorum, qui Háskóli Islands
fundavit et ampliavit summus honos habeatur.
Annos abhinc duos, que fuit quinquagesimus ab Universitate
nostra fundata annum celebravimus ipsi; ac sicut vos illorum
hodie reminiscimini qui virtute quasi divina ea perfecerunt
quae maiores vestri tam diu speraverant ac desideraverant,
ita nos etiam eorum non obliti sumus et est momoria utro-
rumque nostra, si veteri illo dicendi genere uti licet, þau eru
af sama bergi brotin.
Quoniam vero uterque populus noster familiaritate atque
humanitate post valde multos annos est iterum inter se coni-
unctus, optamus illud et precamur ut etiam magis in futurum
simus coniuncti.
Illud profecto permagni facimus quod nos invitavistis ad
Universitatis nostrae nationalis legatum mittendum qui Uni-
versitatem vestram fraternam hoc tanto tamque memorabili
tempore et laetari iubeat et salvere. Floreat Universitas Is-
landiae! Floreat Islandia! Valete.