Gripla - 20.12.2016, Page 254
GRIPLA254
Gregorius: “Sicut arte medicinae calida frigidis et frigida calidis curantur, ita
Dominus noster contraria opposuit medicamenta peccatis, ut lubricis continen-
tiam, tenacibus largitatem, iracundis mansuetudinem, elatis praeciperet humili-
tatem” [Hom.ev. II,32,1]. Ecce medicus, quantum vero iste eius medicinam
secutus sit, patet; quanta castitate, largitate, mansuetudine, humilitate pol-
lebat in sua legenda, forte fit mentio. Honoremus ergo medicum nostrum,
scilicet sanctum thorlacum, medicinam eius diligendo, quia quod sibi fecit,
nobis profecit. Ecclesiasticus: “Altissimus de terra creavit medicinam, et vir
prudens non abhorrebit eam” [Sir 38:4].
tertio, debet honorari ut magister a discipulis, sicut dicitur de Daniele:
“Sede, doce nos, quia dedit tibi Dominus honorem senectutis” [Dn 13:50]. Vere
honorem, quia “consummatus in brevi studendo explevit tempora multa docen-
do“ [Ws 4:13]. Honoremus ergo talem doctorem doctrinam eius perfi-
ciendo, quia “perfectus omnis erit, si est sicut magister eius” [Lc 6:40]. Est enim
laus doctoris in perfecto auditoris. Sed heu! Parum apparet iam, quod nos
Christiani sumus in scholis Christi vel sanctorum eius, quia de perfectione
parum vel nihil discimus. Cum tamen Dominus ipse dicat: “Discite a me”
etc. [Mt 11:29]. Sed heu! Prius discimus ab eo, qui docet crudelitatem
quam pietatem, et est miserabile, cum nullum animal exerceat feritatem in
similem sibi praeter hominem. unde, quia potius discimus malum quam
bonum, timendum nobis est, ne magister noster Christus, cum rationem
de lectione quaesierit, graviter nos flagellabit.
affirmate ergo lectionem, quia liber appensus est ante oculos, in quo
scripta sunt oboedientia et humilitas Christi Ihesu et abstinentia, ut sic
compatiamur iuxta dictum Bernardi: “Quam dulciter, bone Ihesu, cum ho-
minibus conversatus es, quam abundanter multa et magna hominibus largiri
dignatus es, quam aspera pro hominibus passus es, ut liceat sugere mel de petra
oleumque de saxo durissimo amplectenda crucis supplicia” [serm. 2,7]. rogemus
ergo etc.