Skírnir - 01.01.1835, Side 108
108
t
Beatæ memoriæ
Theodori Björnsen,
den. XV. a. Kal. Mart. 1834.
In bnsta Semivirum et Psevdo - Catonum ampullas if
sesqvipedalia projiciunt verba, qvi, siqvis vere justus,
æqvus áf saniora sapiens mortalia Jiqverit, lingvis favent.
At in imaginis tuæ splendore, optime Tlieodore! rite
delineando, pictor non persona deest:
Qvia non solum fuisti e nomopliylacibus legis servan-
tissimus
e consiliariis Cancellariæ juris consultissimus,
sed bonus, sed æqvus, sed pacificus, sed in oinnibus mu-
neris
partibus exseqvendis dexterrimus, fallere íf falli nescins r
Ergo Deus O. M. pie probeqve mortaliúm exantlatis ia-
boribus
in coelitum concilia te revocavit.
Have desideratissima anima {
Astra petit pravi capiunt qvem tædia secli,
Astræá genitus, turbidaq' arva fugit.
Sic animum, Theodore! tnum, qvo non fuit alter
Major nec melior, regia solis habet.
llle fuit nostris qvondam versatus in oris
Gentis honos, patriæ deliciæ’ atqve decus.
Provida mens cunctis pretiosa oracula fudit,
Optimus ingenii fructus <Sf usus erat.
Una dies nobis dedit hæc dona’ omnia’ in uno,
Omnia qvæ nobis abstulit una dies.
Pbosphore! redde diern, variorurn sæva dolorum
Vuluera qvo coeant, Phosphore redde diem!
sic posuit qvidam memoriæ
defuucti obscrvautissiuius.