Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Blaðsíða 19
BREVIS COMMENTARIVS
5
errores: quot etiam et quam graves quorundam in nos calumniæ,
quibus nationem nostram variis modis lacessivére, et etiamnum
lacessere non desistunt. Dandum etiam aliquid omnibus congenito
soli natalis amori est; dandum justo ob hane patriæ illatam in- A4V
5 juriam dolori. Et ego quidem, quantum fieri potuit, ubique mihi
temperavi, ac å conviciis abstinere volui: quod si quid videatur
mollius dicendum fuisse, id prædietå ratione veniam spero
merebitur.
Cum igitur hæc mihi subeunda sit alea, quod omnibus, scrip-
10 tum aliquod edituris, in more positum animadverto, id mihi hoc
tempore solicité curandum est: Nempé ut patronum et meeæna-
tem aliquem huic meo commentariolo quæram, sub cujus nomine
et numine tutius in vulgi manus exeat.
Eam igitur ad rem nihil poterit contingere optatius vestra,
is clementissime Princeps, Sereniss. Majestate: Etenim nos ei, qui
vitam et fortunas nostras in suam potestatem et tutelam accepit,
ei inquam, nornen quoque gentis nostræ innocenter contamina-
tum curæ ut sit, supplices rogamus.
Imo vero, Rex clementiss., non solum ad hane rem S. Maje- Asr
20 statis V. clemens implorare auxilium necessum habemus, sed ad
multa quoque alia, quæ in nostrå patriå desiderantur, aut quæ
alioqui ad hujus utilitatem et salutem communem spectant: quæ-
que, non per me, sed per summorum nostræ gentis virorum
libellos supplices hoc tempore exponuntur, aut certé brevi ex-
2s ponentur. Nihil enim dubitamus, quin S. V. Majestas, Chri-
stiamssimorum majorum exemplo, etiam nostram patriam, inter
reliquas imperii sui Insulas, suå curå et protectione regiå dignari
velit. Nam quæ nostra est ad S. Majestatem V. confugiendi
necessitas, ea est S. Majestatis V. in nobis sublevandis, curandis
30 et protegendis1 gloria, et ob nutritam extremis fere orbis Arctoi
Ecclesiam in remotissimis M. V. imperii finibus, quæ tranquilli-
tatem et tuta singulari DE I beneficio halcyonia håbet, præmium A5V
ac reposita in cælis inmarcescibilis2 vitæ æternæ corona.
Cæterum cum illa hujus loci non sint, id quod mei est pro-
35 positi subjungo, et å S. Majestate V. eå, qua par est, animi sub-
1 protegandis ed. % inmarcessibilis ed.