Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Blaðsíða 304
290
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
enim corporis statura eximia fuit, qvæ qvandam præ se ferre
majestatem videbatur. Hane commendabat virilis formæ et fa-
ciei augusta species, capillorum et barbæ flavescens decor, tum
etiam exterior amictus dignitas, qvem libenter se dignum1 gerebat.
Adhæc animo erat veré magno, constanti et generoso; præter
etiam incomparabile fere, qvo pollebat, corporis robur erat manu
ac tota corporis agilitate promptissimus, sive ense cominus, sive
telo eminus, sive cursu, sive nando certandum erat. Hujus fama2
eum ad Haraldum pervenisset, ingens animum livor et invidia
incessit, qvæ Haraldum in Hemingi innocentis necem sine omni
rubore omniqve honesti et æqvi ratione ferebat. Aslacum igitur
Thorgas profeetus 100 virorum comitatu invisit; convivio læto
et celebri multis diebus excipitur, non tamen usqvam Hemmin-
gius apparet. Eum enim pater regii ingenii non ignarus non
sivit domi suæ sed in abditis qvibusdam Norvegiæ3 tuguriis
vivere. Rex Hemingii præsentiam sæpius, renuente patre Aslaco
et ubinam esset scire neganti, postulat, minatus se donec omnia
eum tanto sodalitio exhausturum esse, qvod Hemingius compare-
ret. Immo nisi Regi mos gereretur, Aslacum propriæ saluti
metuere jubet. Mittit igitur pater ad Hemingium, qvi dicerent,
nisi veniret, suam, si veniret, illius salutem et vitam agi, eiqve
liberum relinqvit, ut utrum malit suo Marte eligat. Patris
autem felicitatem suæ præponens continuo Hemingius adest,
qvantum scilicet per locorum distantiam lieuit, convivium meri-
die intrat, frontem aureo cinctus monili, ut ejus seculi consvetudo
tulit. Regem salutat humaniter, et ab eodem resalutatus de no-
mine rogatur. Hemingur, inqvit, vocor (est autem Norvagorum
lingva Hemingur, ea pars pellis, qvæ animalium pedes integit).
Næ tu, ait Haraldus, ad nominis ethymon alludens, de magna
cute decisus Hemingus es, Hemingi. Conveniunt, ait Hemingius,
rebus nomina sæpe suis et sæpe non conveniunt. Ego autem eå
causa hue potissimum veni, ut si qvid in Regis gratiam facere
qveam, ad id omne paratissimum pro virili exhibeam. Aut si me
Rex aula sua dignari velit, me in omni obseqviorum genere im-
pigrum habeat. Qvod si id malit, ego spontaneo exilio patris
incolumitatem redimam. Jam si Rex vitæ meæ jacturam cupiat,
5
10
15
20
25
30
35
1 dignas cod. 2 forma cod.
3 Novergiæ cod.