Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Blaðsíða 64
5°
BREVIS COMMENTARIVS
villis seu domiciliis suis nomina dederint, quorum hodie plæraque
retinentur et in usu sunt, aperté narratur. Itaque Norvagi oc-
cupatæ jam Islandiæ 60. annorum spacio, aut circiter, habitabiles
partes sua multitudine implent. Centum vero propemodum annis
Ethnici manserunt, si paucissimos, qui in Norvagia forte sacro s
57v fonte abluti fuerant, excipias. Annis autem vix centum å primo
ingressu elapsis, mox de religione Christianå agi cæptum est,
nempe circa annum Domini 974, quæ res non sine insigni rebel-
lione plusquam 20 annis varié å multis tentata est. Commemo-
rantur autem duo Episcopi extranei, qui cum aliis in convertendå 10
ad fidem Christi Insulå diligenter laborårint. Prior Fridericus,
Saxo natione, qui Anno 981. ad Islandos venit, atque docendi
munere strenué functus est, ae tantum fecit, ut Anno 984. sacræ
ædes Islandis in vsu fuerint.
Alter vero ille extraneus Episcopus sive concionator, quem is
Thangbrandt nuncupavere, Anno 997. in Islandiam primum
venit.
Hine post 26. annorum disceptationem de religione, tandem
58r Anno 1000 in conventu generali omnium incolarum decretum est
universali eorundem consensu, ut Ethnicorum numinum cultu 20
seposito religionem sectarentur Christianam.
Rursus in solenni incolarum conventu Anno 1050 sancitum
est, ut leges seculares seu politicæ (quarum constitutiones allatas
ex Norvagia quidam Vlfliotus Anno 926. Islandis communicarat)
ubique cederent juri Canonico seu divino. zs.
Anno 1056. abit peregré ex Islandia Isleifus quidam, in
Episcopum Islandiæ ordinandus.
Redit ordinatus in Islandiam et Cathedram Scalholtensem
adit Anno 1057. Moritur 1080. ætatis 74, 4. Calendas Iulias.
Videbuntur forsitan hæc minuta, concisa, vilia, nec narratione 30
58v satis digna, cum multis forte quæ sequuntur, sed nec historiam
Romanam conteximus, nec tam minuta erunt, quin contra Kran-
tzij et aliorum errores convincendos, prout nostrum est institu-
tum, valeant. Et certé, quantum ad fidem nostrarum Chrono-
logiarum, constat Saxonem Grammaticum non parum illis 35.
tribuisse. Cujus, in præfatione suæ Daniæ, hæc sunt verba. Nec
Thylensium, inquit (sic enim Islandos appellat) industria silen-
tio obliteranda: qui cum oh nativam soli sterilitatem luxuriæ