Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 399
RERUM DANICARUM FRAGMENTA
385
Id enim qvamvis Svenoni minimé displicuit, ut cujus soror præ-
stantissimo conjugio esset beata, tamen indesinentibus conjugis
interpellationibus, dicentis Svenoni et suam et propriam igno-
miniam in Norvego restare inultam, tandem victus est nec suas
5 modo vires in Norvegum contulit, sed etiam trium reliqvorum
conjuratorum auxilia, qvorum ferocissimus Ericus baro Norve-
gus, Svenonis gener, deinde Svenonis privignus1, Rex Sveciæ
Olaus, tertius nocentissimus baro Sigvaldus Sialandicus, qvi olim
in Haqvinum Malum arma movere ausus est. Is sub amicitiæ
10 fuco Norvegum in reliqvorum occultas insidias sua fraude ad-
duxit, qvi profecto hostilibus armis minus nocuisset. Ejus enim
subdolis consiliis allati paulo ante pugnam de occultis insidiis
rumores Norvego vani visi sunt eoqve minus metuendi, qvod
Sigvaldus indubitatum pollicitus est Regi Olao, si res exigeret,
is auxilium. Qvod ille nunqvam præstitit. Sigvaldum autem Sigrida
cum marito Svenone tanto facilius ad hane fraudem allexerunt,
qvanto ille jam patria et bonis omnibus exul (hujus exilij cau-
sam ex professo non tradiderunt nostri historici) in summa Regis
inimicitia constitutus majore flagrabat patriam et bona recupe-
20 randi studio, qvod præmium fore proditori Danus pactus antea
fuerat.
Conflato igitur infinito navium et exercitus numero Danus et
Svecus cum piratis Erico et Sigvaldo ad unum Norvegum non
aperto Marte subigendum, sed dolosis insidiis capiendum, non
2 justa inimicitiarum denunciatione expugnandum, sed inopinantem
opprimendum coeunt, unius inverecundæ fæminæ hortatu. Qvæ
sané hac ratione majorem Danorum et Svecorum nomini infa-
miæ notam inu(s)sit qvam Norvego damnum dåre potis fuit.
Ipsius autem pugnæ descriptionem vide in hist. Norveg. supple-
30 mento, sine invidia ex fide nostrorum historicorum delineatam.
CAP. XXVIII
Svenonis Victoria de Anglo et obitus.
Pugnam Gripsvoldrensem2 existimo secutam expeditionem
Dani in Angliam, qva post multos conflictus Adalradus pulsus
1 privignis cod. 2 Grispvoldrensem cod.
25 BIBLIOTHECA ARNAMAGNÆANA, IX