Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Blaðsíða 118
104
HISTORIA JOMSBURGENSIUM
autem, qvi unå mecum advecti sunt, nihil te juris habere puto.
Cui Rex: Non inficias eo, spem tamen concipio te pro singulari
et arctissima nostra amicitia, qvam inviolatam servari decet, cum
omni militum tuorum numero operam mihi locaturum tuam.
Respondet Haqvinus: Num å qvoqvam Norvagorum impetrare s
potero, ut se hastis et telis hostilibus nullam gratiam, nullum
præmium reportaturus objiciat? Tum Rex: Qvibus ego officiis
tuam tuorumve militum operam demerebor? Cui Haqvinus: Id,
inqvit, paucis expediam: Sic illis stat sententia, ut si, qvod petis,
obtinere cupis, tributa Norvagica, qvæ exactorum aliqvot an-10
gustiæ, nempe bellici tumultus, reddere vetuerant, in universum
condones, et omne jus, qvod in Norvagiam habere videris, re-
mittas. Qvod si has conditiones non acceperis, abitum illico
minantur. Ego autem et duodecim comites mei tibi nostram
operam, qvantum in nobis est, locabimus. Hic Rex obticuit longo-15
qve interposito silentio tandem in hæc verba prorupit: Qvem
non astutia et dolis, Haqvine, vincis? Qvem non tuis technis
irretitum tenes? Miserrimæ sané sunt rerum mearum conditiones.
Tum Haqvinus: Harum, inqvit, utram voles, eligito. Tributa
Norvagica, crede mihi, haud magno tibi erunt emolumento, si 20
in Dania hic hostium armis forte cecideris. Tum Rex: Qvid hic
diutius hæreo. Tu tuis me juvato copiis: mihi enim oblatas con-
ditiones subire certum est.
Tum convocatis omnibus Haqvini cohortibus, Rex Haraldus
tributa, deniqve qvicqvid in Norvagiam juris obtineat, se remit- 25
tere publicé proclamat, idqve data fide et dextris junctis con-
firmat.
Qvibus gestis, conscensis navibus, Haraldus sua classe ad
amnis Slesvichensis ostium, Haqvinus vero ex altera parte ad
Eidoram fluvium appulit. 30
CAP. VIII
Qvo pacto Olai Norvagi consilio Vallum Danicum
superatum sit.
Cum Haqvinum Baronem Regi Haraldo in auxilium venisse
Cæsari Ottoni innotuisset, Brimisciarum et Urguthriotum Ba- 3s
20 magno] -f- J77#. 29 Slesvicensis 1778. Vv. 32 - p. 10$ pro argumento capitis håbet 1778.