Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Blaðsíða 36
22
BREVIS COMMENTARIVS
virtute consimilem > quæ unde veniat, nesciri: idque cum quodam
quasi tonitru contingere.
VI. De venatoribus Norvegiæ, qui lignum domare (sic enim
loquitur, quantumvis improprié: cum ligno vt non vita, ita nec
domitura competat) adeo docti sint, ut asseres 8. ulnas longi, 5
plantis pedum eorundem alligati, tanta eos celeritate, vel in
excelsis montibus, promoueant, ut non modo canum venaticorum
aut caprearum cursu, sed etiam avium volatu superari nequeant:
atque unico cursu, unico etiam hastæ ictu, novem vel piures
capreas feriant. Hæc et similia de Hybernia, Norvegia, Islandia, 10
Grønlandia, de aquæ et aéris etiam miraculis centonum ille
magister in suum speculum collegit. Quibus licet suis admiratio-
nem, vulgo stuporem, nobis tamen risum concitavit.
Sed Frisium audiamus. Flamma, inquit, Montis Heclæ nec
stuppam, lucernarum luminibus aptissimam, adurit, nec aqva is
extingvitur. Atqui, inquam, ex Schola vestra Philosophica petitis
rationibus hoc Paradoxon confirmari poterit. Docent enim
Physici, commune esse validioribus flammis omnibus ut siccis
extingvantur, alantur ver6 humidis: Vnde etiam fabri aqva in-
sperså ignem excitare solent. Cum enim, ajunt, ardentior fuerit 20
ignis, a frigido incitatur, et ab humido alitur, qvorum utrumqve
aqvæ inest. Item: Aqva solet vehementes accendere ignes: qvoni-
am humidum ipsum, qvod exhalat, pingvius redditur, nec å cir-
cumfuso fumo absumitur, sed totum ignis ipse depascitur, qvo
purior inde factus ac simul collectus, å frigido alacrior inde red- 25
ditur. Vnde etiam ignes artificiosi, aqva minimé extingvibiles.
Item: Sunt sulphure et bitumine loca abundantia, qvæ sponte
ardent, qvorum flamma aqua minimé extingvitur. Prodidit etiam
Philosophus: Aqva ali ignem. Arist. 3. de anim. Et Plinius lib. 2.
Nat. Histor. cap. 110. Et Strabo lib. 7.: In Nymphæo exit é 30
Petra fla?nma, qvæ aqva accenditur. Idem: Viret æternum con-
texens fontem igneum fraxinus. Quin et repentinos ignes in aquis
existere, ut Thrasumenum lacum in agro Perusino arsisse totum,
idem autor est. Et anno 1226. et 1236 non procul å promontorio
Islandiæ Reykjanes flamma ex ipso mari erupit. Etiam in cor- 35
poribus humanis repentinos ignes emicuisse; ut Servio Tullio
dormienti é capite flammam exsiliisse: Et L. Martium in Hispa-
niå interfectis Scipionibus concionem seu orationem ad milites