Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Blaðsíða 196
182
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
Deinde in patriam reversus et per Finnmarchiam Norvegiæ
iter habens offendit in tugurio qvodam fæminam solitariam,
Conjugium in- formosissimam qvidem illam, sed ad necromanticas Finnorum
tissimum artes discendum1 ex Halogia Norvegiæ provincia eo deductam.
Petunt hane Erico conjugem socii nomenqve et familiam reqvi-
runt. Qvibus illa: Gunhilda, inqvit, vocor, Auzeri2, viri in Halo-
giensi provincia prædivitis, filia, qvæ hic hospites, heros sive
magistros nacta sum, omnis necromantiæ peritissimos; qvi jam-
jam venatu reversi salutem vestram in extremum vocabunt, nisi
ego providero mature, discrimen. Sunt hi ipsis canibus venaticis
sagaciores et cervis cursu priores iratoqve vultu qvidvis pessun-
daturi, imo colles et saxa esse concussuri videntur. Horum uter-
qve memet indies ad conjugium sollicitare non desinit; qvibus
cum ego (melioribus nempe servanda viris) non libenter me
copulem, petitioni vestræ annuam, et qvid in vobis servandis,
heris meis prodendis, mea ars possit, qvam me propemodum per-
o uxoriam didisse existimo, haud invita experiar. Vos autem in obscuro
vel qvlmfo ^sto angul° eos nihil suspicantes facile juvante me evitabitis. Ego
sponsa reqviras vero reliqva providero.
His dictis sacculum cinere sive arenulå qvadam refertum
aperit Gunhillda atqve per intrantium vestigia disseminat, cujus
hunc esse effectum voluit, ne reversi magi adesse jam peregrinos
ex odoratu vestigiorum dignoscerent, id qvod bene successit.
Etenim magi peregrinorum vestigia ad limen usqve secuti cum
intus nihil tale deprehenderent, passi sunt sibi å Gunhilda id
qvod res non erat persvaderi. Nox ingruit, et Gunhilda multis
et spontaneis blandimentis utrumqve invitavit magum, ut diu
cupitis amplexibus fruantur; illi concubitus spe adducti ruunt et
læthali feruntur cæcoqve amore; ambo eundem cum Gunhilda
tectum conscendunt. Qvos illa media utrinqve latus sibi clauden-
tes brachiorum valido flexu amatorié collum revincit, ac mox
præcipiti et magico somno correptos, dato peregrinis ad hoc
certo signo, in primis amplexibus enecari facit. Porro Ericus
Blodox cum sociis Gunhildam in Halogiam reductam consultis
parentibus uxorem accepit, lectissimam sané fæminam; non
magia solum, sed spurcis libidinibus, dolo, sævitia omnibus Nor-
5
10
15
20
25
30
35
1 discertam cod. 2 Anzeri cod.