Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Side 79
BREVIS COMMENTARIVS 65
genteosque nummos, secum ex Norvegia attulerunt, ut initio non
fuerit minor argenti et auri usus apud nos quam est hodie.
Et quidem ante Danorum, Germanorum, Anglorumvé fre-
quentes ad nos navigationes, terra nostra multo quam nunc,
5 senescentis mundi incommoda cælo soloque persentiens, fertilior
in delectissimis quibusque locis cereris munera produxit.
SECTIO QVINTA
Rex Daniæ, qui et Norvagiæ, quotannis præfectum immittit Munst.
genti. Krantzius
10 Anno Domini 849.1 natus est Haraldus Harfagre (quod auri- 76V
comum vel pulchricomum dixeris), qvi deinde Anno 858. Rex
Norvagiæ designatus, vbi ætas viresque justum incrementum
acceperunt, formam imperij Norvagici mutavit. Nam antea in
minutas provincias divisum (quas Fylki vocabant, et, qui his
15 præerant, regulos, Fylkis Konga) ad Monarchiam armis potenti-
bus redegit. Id cum et genere et potentiå valentes aliquot regni
incolæ ægré ferrent, patriå exulare, quam ipsius Tyrannidis
jugum non detrectare maluerunt. Vnde hi in Islandiam, antea
quidem å quibusdam visam et inventam, at desertam tamen colo-
20 nias, dicto superius Anno 874, transtulerunt. Atque sic genti
nostræ originem præbentes se Islandos nuncuparunt, quod nornen jjx
hodie posteri retinent. Vixerunt itaque Islandi diu, nullius im-
perium agnoscentes, annis scilicet 386. plus minus. Et quamvis
Rex Norvagiæ Haquinus ille coronatus, qui omnium Regum
25 Norvagiæ diutissimé, nempe plusquam 66 annos, imperium
gerebat, sæpe per legatos tentarat tributarios sibi facere Islandos,
constanter tamen semper restiterunt, donec tandem circa annum
domini 1260. homagium ipsi præstarent. Atque postea semper
•n data fide persistentes et regibus Norvagiæ parentes, translato
30 per Margaretam, Daniæ Sveciæ et Norvagiæ Reginam, Nor-
vagorum imperio ad Danos, unå cum reliquis imperij Norvagici
Insulis Serenissimum Daniæ Regem Dominum et Regem suum
hodie salutant.
1
84.6 ed., sed vide p. IJ3 8.
5 BIBLIOTHECA ARNAMAGNÆANA, IX