Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Blaðsíða 378
364
RERUM DANICARUM FRAGMENTA
vandam nutritium conveniret, per necessitudinem, qvæ erat inter
illos, non gravaretur, rogaret. Paret1 igitur amico postulanti
Grafelldius2, diceretqve Haqvinum Malum, qvem Grafelldius
metuere poterat, diuturno et periculoso confectum morbo morti
vicinum esse. Non paruit illico Danus, qvod id sceleris magni
instar esset alumnum suum benevolentiæ fuco regni sui finibus
elicitum per fraudem occidere. Fuit enim ea consilij Haqvini
intentio, ut Grafelldum Gullharalldus Norvegiæ potiundæ ergo
authoritate Haraldi Gormonis per insidias tolieret, qvo facto
Gullharalldo Norvegia cederet. Ast Haqvinus tandem qvod vo-
luit persvasit, nunciiqve8 cum mandatis ad Norvegum mittuntur.
Paret igitur amico postulanti Grafelldius. Sed jam Haraldus
Gormonis longe maximis viribus et consangvineum Gullharall-
dum et Haqvinum Sigvardi instruxerat, qvo scilicet advenientem
Grafelldium crudeliter exciperent atqve é medio tollerent, ut ita
Gullharalldo ad regnum Norvegiæ pateret aditus; maluit enim
Haralldus Gormonis sanctam inter se et Grafeldium amicitiam
et fidem violare ae ita amicum decipere qvam consangvineo de
suo imperio aliqvid impartiri.
Sed vide qvomodo impium illud propositum ceciderit: ad-
venit, ut dixi, ex Norvagia Grafeldius ad convivium, non castra,
ad pacem, non ad bellum, ad amicum, non inimicum, si prout
ille confidebat res tota se habuisset; advenientem autem Gull-
haralldus armis, non conviviis, inopinantem atqve imparem viri-
bus trucidat. Qva cæde perpetratå Gullharaldo cautior Haqvinus
ipsum Gullharaldum jam pulchré triumphantem et indubitatam
regni Norvagici spem concipientem cum exercitu et duodecim
navium classe, qvam ad piraticam expedire se simulaverat, super-
veniens facile captum laqveo suffocavit. Deinde ad Haraldum
Gormonis reversus levi negocio ipsius deprecatus est ob com-
missam cædem inimicitiam, eo qvod diceret Gullharalldum, si
Norvagia potiri datum fuisset, mox constituisse suam in Dania
hæreditatem armis repetere; cæterum jam eo interfecto Regem
in portu navigare duorumqve conjunctim regnorum dominum
existere, Norvagiæ scilicet, qvam facile subigeret Blodoxiorum
tyrannidem exosam, et Daniæ.
1 Parit cod. 2 Paret—Grafelldius prave inserta •videntur, •vide infra, v. 12. 3 num iiqve cod.
S
10
15
20
25
30
35