Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Blaðsíða 139
IilSTORIA JOMSBURGENSIUM
125
Ille voti compotem se factum esse gavisus Jomsburgum reverti-
tur et é vestigio tribus navibus in Daniam trajicit, et ad Selan-
diam non procul å loco, in qvo Rex Sveno convivium agitabat,
appellit. Tum missis ad Regem nunciis circiter viginti, ut se
s morbo pressum gravissimo invisere dignetur, supplex rogat.
Res enim maximi esse momenti, de qvibus eum velit conventum,
qvas aliis committere tutum non esse dicebat. Qvibus regia tecta
petentibus Sigvaldus rostra navium faucibus portus obverti suum-
qve cuiqve scalmo remum alligari, qvasi jamjam abiturus, cura-
10 bat. Jussit deinde, ut navem littori proximam triginta, interme-
diam viginti, Regi autem suam navem decem stipato comitibus,
pluribus neqvaqvam, at si possent paucioribus, ascendendi face-
rent copiam. Rex Sveno Sigvaldi petitione audita nihil doli suspi-
catus Sigvaldum convenit exspectans, si qvid vellet. Cujus ad-
15 ventui cum Sigvaldus gratulatus esset et Regi magnificé gratias
egisset, petiit, ut aurem sibi paulisper, qvasi arcani qviddam dic-
turo, admoveret. Cumqve se Rex inclinaret, Sigvaldus eum me-
dium arreptum pertinacissimé tenuit simulqve, ut alii remis in-
cumbant, alii anchoras solvant, manda'vit. Qvi jussa capessentes
20 validissimé naves propulerunt paucisqve post diebus Jomsbur-
gum pervenerunt. Svenoniani vero in littore plus sexcenti stantes,
consilii inopes hunc Regis sui casum deflebant. Sigvaldus domum
reversus Svenoni, cujus rei gratia eum Jomsburgum secum
evexisset, talibus verbis exponit: Ego, inqvit, filiam Burisleifi
25 Regis Gunnildam, ut formå ita et sapientia virgines ad unam
omnes vincentem, (tibi), mihi vero Astridam, nullis cum Gunnilda
conferendam, uxorem dari petivi. Jamqve hæc ad finem perduc-
turus Burisleifum convenio, tu hic interea me opperiere. Deinde
itinere ad Burisleifum facto talibus eum alloqvitur: Jam, inqvit,
30 qvod mearum partium fuit, effectum dedi; tu vide, o Rex, ut id
unum, qvod communi omnium utilitati inserviat qvodqve tibi
tuisque honori cedat, agas. Burisleifus se omnia Sigvaldi arbitrio
commissurum dicebat. Cui Sigvaldus sic respondit: Ego apud me
constitui, id maxime é re tua futurum, si filiam tuam Gunnildam
35 Svenoni dederis uxorem, et ille vicissim tributa, qvæ Holsatia
2 trajecit 1778. 9 alligare 1778. 17 Rex se 1778.
1022. 25 Regis] -7- 1022. unum 1022.
21 Svenoniani <C Svenonem