Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Blaðsíða 54
40
BREVIS COMMENTARIVS
Pictoribus atque Poetis,
Quodlibet audendi semper fuit æqua potestas.
Non itidem Historicis.
Dorsa cetorum, quæ Insulas putant~\ Nata est hæc fabula,
43r ut et reliquæ, ex mendacio quodam, ut antiquo, ita ridiculo et s
vano, cujus ego fidem titivilitio non emam. Est autem tale:
Missos fuisse olim Legatos cum sodalitio monastico ab Episcopo
Bremensi (Brandanus veteribus Norvagis, Krantzio, ni fallor,
Alebrandus appellatur) ad fidem Papisticam, quæ tum Chri-
stiana putabatur, in Septentrione prædicandam et divulgandam. 10
Eosque ubi immensum iter Septentrionem versus navigando con-
sumpsissent, ad Insulam quandam pervenisse: ibique jactå an-
chorå descensum in Insulam fecisse, focos accendisse (nam veri
simile est nautas in ipso mari glaciali frigore non parum esse
vexatos) et commeatum navalem ad reliquum iter expedivisse. 15
Ast ubi bene ignibus accensis incaluerant foci, Insulam hane
submersam cito evanuisse, nautas autem per præsentem scapham
43 v vix servatos fuisse. Habes hujus rei fundamentum Lector, sed
quam incredibile, ipse vides. Quid vero tandem est animi nautis,
qui in mari procelloso videntes scopulum, vel, ut Munsterus, 20
Insulam perexiguam emergere, non vitent potius omni studio,
allisionem et naufragium metuentes, quam ut in portu parum
tuto quiescere tentent? Sed ubi anchora figenda? Solent enim,
ut plurimum, deesse nautis tam immensi funes, ut in altissimo
æquore anchoram demittant. Igitur in dorsis cetorum, respondet 25
Munsterus. Oportet igitur, vestigium unci prius effodiant. O
stultos nautas, balenarum carnem å terræ cespitibus inter fodien-
dum non dignoscentes, nec lubricam cetorum cutem å terrestri
superficie internoscentes. Digni profecto, quibuscum ipse Mun-
sterus nauclerus transfretaret. Equidem hoc loco, ut et superius, 30
44r de miraculis Islandiæ terrestribus agens, é Tantali, ut ajunt,
horto, fructus colligit, id est, ea consectatur, quæ nunquam
reperiuntur, nec usquam sunt, dum miracula hine inde conquirere,
terram et pelagus verrere, ad Historiæ suæ supplementum
studet: vbi tamen nihil nisi commentitia tantum venari potest. 35
Vocantur autem lingva eorum Trøllwal] Ne ultra peram,
Munstere: nullam siquidem es lingvæ nostræ cognitionem adep-