Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 365
RERUM DANICARUM FRAGMENTA
351
(f)ing nactus jugulum ei præcidit, filiam deinde ejusdem Ey-
furam in uxorem accepit.
Angantyr.
Et fratres hujus undecim fortissimi athletæ, qvibus omnibus
5 tamen Angantyr æqvipollebat. Filiam is duxit Biartmari cujusdam
baronis Danici (vel fortasse Sveci, qvod minus credo), Svafam
nomine; mox deinde cum fratribus undecim ad monomachiam1
cum Svecis experiendam in insula Samsey profectus est. Ejus
certam{in)is hæc fuit occasio: Hiorvardus enim Angantyri frater
10 Upsaliam profectus Ingebiorgam lectissimam virginem, Sveci
Regis Ingonis filiam, uxorem sibi petebat. Qvod succensens
Hialmarus qvidam fortissimus bellator, qvi per aliqvot antea an-
nos Sveco in propulsandis piratis operam laudabilem nav(av)erat,
fit Hiorvardi competitor. Rex delectum2 virgini3 relinqvens, ex
15 ejus sententia Hialmarum se voti compotem facturum respondit.
Hiørvardus illico suum competitorem ad singulare certamen
provocat, ante qvod Hialmaro uxorem accipere non licuit. Ei
certamini locus in insula Samsey et certum tempus præscriptum
est. Qvo instante Hiø(r)vardus cum fratribus, inter qvos Angan-
20 tyr, itineri se accingit3; cum tamen prius Angantyr nuptias cum
Svafa, baronis prædicti filia, celebrasset. Cum in insulam Samsey
ventum esset, Hialmarus uno tantum socio comitatus adveniens
certamen non refugit. Fuit is Otto sive Oddo, cui å jaculandi
peritia nornen vernaculum Aurvaroddur. Aur enim jaculum5,
sagittam vel ictum significat. Natus is est in insula Norvegiæ
Raffniste, ibidemqve bonorum omnium in nobilissima Norva-
gorum familia hæres fuit; multis ille rebus præclarissimé gestis
nominis sui æternam famam reliqvit, de qvibus hic non6 est
dicendi locus. Nam et bello Biarmlandico primum inclarescere
cæpit, hine multis ferocissimis piratis, regna hæc septemtrionalia
erudeliter infestantibus, superatis, auctis mire viribus Scotiam
subegit, item Irlandiam, cujus Rex triennium ibidem qvieté vixit.
Qvi deinde, animo non ad segnem qvietem sed res gerendas
nato, orbem hunc notiorem passim est peragratus per varia et
35 pené innumera discrimina rerum. Aqvitaniam contingens ibidem
1 -marchiam cod. 2 detectum cod. 3 Virginis cod. 4 accinget cod. 5 jaculam cod.
O cod.
6