Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Side 465
RERUM DANICARUM FRAGMENTA
451
colore niveo; II. schachiam seu latrunculos ad lusum schachiæ
spectantes, ex dente balenarum affabre factos; III. integrum
vituli seu canis marini ex maximorum genere caput mira arte
exsculptum variis figuris, cui dentes etiam adhuc fixi inhærebant.
s Canis ille marinus veteri illorum lingva et hodie nostra Rostungur
vel1 Roomhualur appellatur, bestiæ genus amphibion, in qvo
genere alij aliis majores reperiuntur, qvidam 8, qvidam 12 aut
plurium ulnarum longitudine; qvi omnes in suo genere longitu-
dinem crassitie adæqvant, id qvod é cutis integræ magnitudine
10 mihi visæ verum comperi. Hine de capitis magnitudine conjectura
fieri potest. Ad narratiuneulam redeo. Rex Norvegiæ dona
lætus excepit, sed tamen suo Bardero author esse voluit, ut con-
tra istum Ruffum (de cujus ingenio ex nave oneraria in patria
miranda arte extruetå conjecturam faciebat) nihil ulterius ten-
is tåret; id enim eum summo Barderi incommodo conjunctum fore.
Nihil id curans Barderus Regem de consilio rei fælicius contra
Ruffum gerendæ sollicitat eum suo, tum Gunneri nomine, qvi
munera tam Rege digna misisset. Victus tandem Haraldus monet,
ut fossam profundam circum machinam illam seu propugnaculum
20 Ruffi faciant, ea enim ratione canales depræhendendos et diri-
piendos esse ac propugnaculum per conseqvens facile diruendum.
Ergo Barderus jam consilij pienus Grønlandiam repetit, Gunne-
roqve ascito et leetissimis aliqvot sociis Ruffum invadere parat,
veniens, prout ab Haraldo edoctus fuerat, canales et aqvæ ductus
25 effregit eaqve defensione mox Islandum privavit, admotisqve
magnopere flammis molem illam ligneam, in qva Ruffus inclusus
erat, eum suis pessundare cogitat. Cæterum hoc Ruffo accidit
haud præter opinionem, qvocirca ille intra sui istius propugnaculi
latera cymbam commodam fabricatus fuerat eamqve subjectis
30 machinis arduo positu ita collocarat, ut eo propugnaculi (in
extrema ripa maris positi) latere, qvod undas spectabat, primum
consilio authoris eum incendium interitum minaretur, ruente
cymba, qvam hospes eum pauca familia (sociis eum majore na-
vigio prius in certas sinuum latebras ablegatis) conscenderat,
35 in subjectos fluctus sponte dissiliret. Ruina parietis 4 ex hostibus
perempti, ast Ruffus eum suis per subordinatam cymbam ser-
1 vt cod.