Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Blaðsíða 442
428
RERUM DANICARUM FRAGMENTA
minerint homines ejus seculi qvicqvam magnificentius majori å
minore collatum esse.
Illi amicitiam simulantes vicissim ad convivium in Selandia
vocant; non renuit ille, ne qvo modo per ipsum amicitiæ stabilitas
turbaretur. Qvare post aliqvod temporis spacium dicto die ad s
convivium Ringstadii Selandiæ apparatum haud magno comitatu
venit. More convivii omnia hilariter et bene transiguntur, donec
Canutus discessum adornaret. Tum Magnus patruelis ipsius,
Doleo cognate, ait, me non pro tua dignitate et meritis tecum
agere posse; te tamen cum sciam omnia boni consulturum, 40 10
eqvites offerre atqve tuæ possessioni tradere non erubesco. Et
addit Magnus, cum hi eqvites essent brevi venturi, nec mora
Canuto placeret, se esse cum eo profecturum1, donec veniant
eqvites. Canutus omnia patrueli permittit; itaqve abeunt et in
vicina sylva consilio et voluntate Magni, cum nemo ej contra- is
diceret, eqvites qvos jamjam venturos Magnus dicebat exspec-
tant, et plurimi bene poti somnum capiunt. Dum igitur omnes
sic una exspectant, é sylva prorumpit vir qvidam, qvi ut coram
iis stabat, exuto pallio manicam detrahit atqve ita ne verbum
faciens in sylvam se recepit. Tum Canutus: Qvorsum istud, mi20
Magne? ait, fraudes mihi paratas video. Cave dixeris, ait Mag-
nus, cum tu omnium gratiam jam multo ante sis venatus, qvis
te læderet? Canutus autem humerum Magni attrectans percepit
eum veste extrema loricam abscondere ferream, cum omnes,
qvi Canuti erant, prope inermes essent. Cujus dolum miratus 2S
Canutus, qvid ita, ait, Magne, mecum loricatus abisti? qvem
metuisti? Nihil, respondit Magnus, mirum, si mihi å multis
caveam, qvippe cui minus favent omnes qvam tibi. Mox tuba
canunt qvi in sylva latebant sicarij et Canuti socios cingunt.
Rogat Canutus, num hæc Magno authore fiant? Cui Magnus: 30
De authore ne roges, sed eventu, qvi cum tuo damno procul
dubio conjunctus erit, jamqve illud videbo, qvid aut qvantum
favor ille populi, qvem tu præ omnibus aucuparis, tibi prosit.
Tum Canutus, Deus, inqvit, tibi remittat, et ego ex animo re-
mitto; sed nimis2 avide sangvinem innocentem sitire3 videris, 35
mi Magne. Illico Magnus ad seditiosos conversus Canutum cum
1 profceturum cod. 2 nimus cod. 3 sitiri cod.