Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Blaðsíða 108
94
HISTORIA JOMSBURGENSIUM
CAP. IV
Rex Gormo, audita inopina morte filii, exspirat.
Gormoni Regi Daniæ duo filii, Kanutus (qvem pater ob in-
signes virtutes et non vulgares, qvibus excellebat, dotes tener-
rimé dilexit) et Haraldus, Thyra nati sunt. Hi toga virili sumpta s
militiam, acceptis å patre sex præsidiariis navibus, variis in
regionibus magna cum fælicitate exercuerunt, ita ut brevi tem-
poris spatio et rem et gloriam armis belli reperirent. In Iberniam
arma moventes Dyflinum urbem oppugnårunt, inde solventes
in locum, qvem Ielldunes vocant (est autem in aqvilonari Hyber-10
niæ regione situs) preciosissimis thesauris et cimeliis onusti
cursum læti instituerunt.
Die qvadam, solis æstu majorem in modum incalescente,
fratres ambo magnaqve militum pars natandi perita sese exercue-
runt, mari autem sylva densissima vicina fuit. Hic mirabile et is
inopinatum qviddam præter omnium existimationem accidit;
omnibus enim natatu defatigatis in terram se recipientibus, solus
Kanutus spectantium oculos variis natandi modis diu oblectavit.
Tandem sagitta é sylva evolare visa est, qvå trajectus Kanutus
vitam maximo cum omnium dolore et lacrymis in undis exhalavit. 20
8 Haraldus autem, interempto fratre, totius exercitus dux factus
in Daniam continuo navigavit, cumqve non auderet patrem
Gormonem (qvi juramento se astrinxerat eum sibi poenas capite
daturum, qvi sibi Kanuti filii sui fatum nunciaret) de præmatura
filii morte certiorem facere, familiarem suum Hakonem, qvi 25-
matri Thyræ Reginæ rem ordine narraret omnem, et qvid sibi
faciendum esset, eam consuleret, subornavit. Thyra talibus
Hakonem instruxit: Regi, ait, cras nunciabis in comitatu vestro
duos accipitres, unum albo, alterum glauco colore fuisse, illum
autem a sylvestri qvadam fera ex improviso dilaniatum. His 30
dictis te in pedes conjicies. Illa autem summo diluculo regiam
omnem cæruleis tapetis (qvibus triste aliqvod nuncium significa-
batur) circumdari curavit.
Regem palatium intrantem Hako, prout edoctus est, com-
5 dilexit <C dilexerit 1022. Thyræ Ijj8. 23 adstrinxerat iyy8. 30 ex improviso]
stipra lineatn add. 1022. 34 Hakonus 1022.