Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Blaðsíða 161
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
147
niam cum sociorum numero haud exiguo, inqve eo itinere ob
qvandam venustatis et Majestatis elegantiam omnibus admira-
tioni fuisse. In Saxonia igitur, qvå nullo negotio potitus est,
Odinus substitit ibiqve multorum annorum sedes fixas habuit.
5 Deinde ulterius Europæ visendæ cupidus Saxoniam inter tres
filios partitus est: Vedbego enim Saxoniam orientalem assigna-
vit, Beldego Vestphaliam, Sigio Franciam. Hine posterioris æta-
tis nobilissima generis origo, ulterioris enim Europæ principes
majorum suorum ortum ab hoc Odino et reliqvis Asiaticis populis
10 cum eo Europam ingressis recensere gaudebant, tam in Dania
qvam in Svecia; id qvod etiam qvidam Norvegiæ Reges studiosé
fecerunt, qvibus præterea, nempe Noro Norvegiæ conditore,
antiqvior fuit Odino sangvinis propagatio. Pergens igitur Odinus
in Jutiam vel Cimbriam pervenit, qvæ Reidgotaland dicebatur,
is ibiqve rerum potitus eidem filium Skiold præfecit, unde Sciold-
ungar dicti ejus posteri. Postea Dani å Dan II, non solum
posteri ex ipsius sangvine descendentes, sed subditi omnes appel-
lati. Eam Regum et appellationum seriem heu qvam Saxo inver-
tit et turbavit; pro magno scilicet habens negotio ut Danorum
20 nornen, qvod ejus ætas obtinuit et etiamnum retinetur, Sciold-
ungorum appellatione antiqvius esse convincat, qvasi ejus per-
magni intersit. Qva tamen in re, ut multis, toto coelo errare
ipsum censemus, nostratium commentariis plurimis ad ungvem
in hac re etiam in diversis tractatulis consentientibus. Qvod si
25 vel unicum veteri Norvagica lingva scriptum exemplar repertum
fuerit hic vel alibi qvod Saxoni astipuletur, nos palmam ei dabi-
mus, non solum hic verum etiam in aliis. Sed citius ad fontem
Xanthi versa recurret aqva. Ex Jutia digressus Odinus sedes
posuit in Sigthun, qvod est in Svecia, concedente ejus loci prin-
30 cipe Gylvone, qvi Nori, conditoris Norvegiæ, fuit ex fratre Goro
pronepos. Hic filius Ingo Odino successit, å qvo Sveci Inglingar
ut alibi etc. Ad hæc Norvegiam, inter Nori posteros in minutas
provincias divisam, Odinus occupavit eiqve filium Sæmingum
præfecit. Ex qvo etiam posteriores Reges oriundi, ut etiam ex
35 ipso Noro. Odinus enim filiis singulis in suis å se concessis pro-
vinciis fæminas indigenas (et in Norvegia qvidem ex Noro
descendentes1) in matrimonium tradidit.
1 discendentes cod.
Odinus
in Saxoniam
Saxoniam
filiis distribuit
Odinus in Ju-
tiam Daniæ
Scioldungi
Dani
Odinus in
Sveciam
Inglingi, vid.
Catal.
R R. Svec.
Odinus Norve-
giam invadit
Eum si inter
Norv. monar-
chas numeres,
Pulchricho-
muserittertius
10*