Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Blaðsíða 219
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
205
pertinaciter contrectatas retinere, nunc sponte dimittere, qvæ
instantis fortunæ vel infortunii signa habuit.
Magnam autem et crudelem et injuriosam tyrannidem hisqve
mixtam interdum mentitiam humanitatem et munificentiam
5 testantur varia exempla, qvorum pauca recensebo.
Gunnero de Lydarenda1 nornen fuit viro inter Islandos pri-
mario, qvi circa annum Domini 976. ob rei bellicæ scientiam,
fortitudinem et prudentiam, nocentissimis2 antea deletis pyratis,
ab Haraldo Gormonis R. D. est in aulam regiam ascriptus atqve
10 ad nobile in Dania conjugium et opimum baronatum humaniter
invitatus. Cæterum is amore patriæ et suo fato sui non potens
oblatam benevolentiam non accepit, inqve reditu per semestre
spatium in aula Haqviniana moratus magnum sui reliqvit omni-
bus desiderium, inprimis vero Bergliothæ germanæ Haqvini,
15 qvæ illum maritum sibi cupiebat. Idqve voluisse Haqvinum mag-
nifica testantur munera, qvibus in patriam redeuntem ornavit.
Paulo post Haqvini ditionem invictus pyrata Colerus nomine
mfestavit, qvales multos ante Gunnerus deleverat. Erat enim
tam promptus et validi roboris athleta, ut sæpe nunc 17, nunc 30
20 viris solus sese in periculo opponeret, tam in patria qvam alibi.
Venerat ea æstate qva hoc accidit ex Islandia Gunneri
consangvineus Thrainus nomine, qvi in aulam Haqvini mox
recipitur. Haqvinus multos ex suis postulabat, qvi pari apparatu
bellico Colero obviam irent (5 is naves habuit); noluit enim
2s suas vires in unum pyratam Haqvinus convertere. Qvod cum
alii detrectarent, optabat sibi tum Gunnerum affore baro, qvem
Prædonibus intrepidum objiceret. Tum Thrainus: Eqvidem, ait,
cum Gunnero conferendus3 non sum, at sangvine junctus tamen,
qvare si lubet, 6 baro, hæc tua mandata capessam.
30 Ibat pari navium numero Colero obviam Thrainus et lau-
dabilem in freto Eir(ar)sundt de eo victoriam Coleri exsciso
capite abstulit, qvocirca etiam magno fuit apud Haqvinum in
Prætio, id tamen haud diu. Etenim ob subtractum qvendam Rap-
Pum nomine, qvi ob Haqvini lararium4 effractum atqve incensum,
35 ejecta idola, detractum aurum et argentum Haqvini iram in se
et arma converterat, Haqvini gratiå penitus excidit. Rappum
Lybarenda cod. “ nocentissimus cod. 3 Bis scriptum.
4 Laiarium cod.