Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Blaðsíða 299
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
285
perfidos alios capite truncari, alios bonis omnibus exutos in
exilium proscribi jubet, constantes autem in amicitia et data
fide suo favore denuo beat, et in his Enerum Thambs., sed
simulaté nec nisi ex amicorum consilio, qvem deinde ad convi-
5 vium Nidrosiam vocat. Inter pocula vero nocturna dormitantem,
ut fit, Enerum jam ætate graviorem consangvineus regius Regis
jussu magna ignominia affecit, convolutam enim stipulam igni
accendit et ardentem in dormientis nares supposuit. Enerus
subito motu corporis experrectus crepitum ventris emisit, qvæ
10 res in convivio rubore non caruit. Cæterum haud id impuné
abstulit sycophanta, nam crastino jussu Eneri obtruncatus est.
Ibi mox in iram ac odium vel potius furorem sævum Rex Haral-
dus sese effudit. Nec imparatus Enerus nusqvam fugiens even-
tum rei exspectat. Sed interventu amicorum reconciliationi dies
15 locusqve dictus, in qvo pacificé dissidium componeretur. Locus
habendi senatus in ipsa regia esse debebat. Haraldus uno aut
altero comitatus primum intrat, deinde Enerus nihil doli suspi-
catus (contra jus etiam gentium) Haraldum moliri, filio cum
sociis pro foribus relicto, ut regios, qvi foris stabant, irruere
20 volentes inhiberent, nescius miser intus latere, qvi ipsius jugulum
petebant mucrones. Intrante igitur Enero regiam fenestræ plus-
qvam semiclausæ erant, ut qvasi crepusculum intus cerneret, ne
scilicet strictum qvod capiti undiqve imminebat ferrum animad-
verteret. Tum ille tenebrosam sané ait regiam, qvo momento
25 regii satellites intus latentes pluribus vulneribus Enerum con-
fodiunt. Enerus, ut se lethaliter vulnerari sentit, Regem Haral-
dum gladio, qvem forte manu gesserat, transfigere conatus for-
titer est, nec irrito sané ictu, nisi Haraldus duplici loricå sub
veste fuisset indutus. Carnificibus autem regiis ictus et vulnera
30 geminantibus, exclamat Enerus: O regiorum canum acerbos mor-
sus. Qvod exaudiens pro foribus infelix filius Indridus patri
auxilium laturus advolat, ubi is iisdem sicariorum gladiis con-
cidit. At comites sine duce nihil attentabant. Haraldus urbe
Nidrosia festinus discessit. Hæ atrocissimæ et nefariæ tantorum
33 virorum cædes omnem Thrandhemiam et Opplandiam, potissi-
mas Norvegiæ provincias, in Regem Haraldum acerbé conci-
tarunt, adeo ut qvavis horå ad arma contra ipsum sumenda para-
tissimæ viderentur.