Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Blaðsíða 47
BREVIS COMMENTARIVS
33
abactam reliquam glaciem, nullis vectibus, nullis machinis deten-
tam ad littus multis septimanis consistere. Palam est igitur, illud
de glacie miraculum fundamento niti, quam est ipsa glacies,
magis lubrico.
5 SECTIO VNDECIMA
Non procul ab his montibus (tribus prædictis), ad maritimas Frisius
oras vergentibus, sunt quatuor fontes diver sissimæ naturæ. Vnus 33V
suo perpetuo ardore omne corpus sibi immissum raptim convertit
in saxum, manente tamen priore formå. Alter est algoris intolera-
10 bilis. Tertius vel melle dulcior et restinguendæ siti jucundissimus.
Quartus plane exitialis, pestilens et virulentus.
Etiam hæc fontium topographia satis aperté monstrat, quam
ex impuro fonte has suas narrationes omnes miraculosas hauserit
Geographus. Id enim dicere videtur: montes hos tres prædictos
15 fere contiguos esse: siquidem tribus montibus quatuor fontes
indiscreté adscribit. Alioqui si non vicinos statuisset, uni alicui
horum duos fontes adscripsisset. Sed neque hi montes contigui
sunt (quippe multis milliaribus invicem dissiti) neque juxta hos
fontes illi quatuor reperiuntur: quod, qui credere nolit, ex- 3+r
20 periatur. Cæterum ad hæc confundenda sufficit, credo, ipsorum
historicorum contrarietas. Nam de duobus fontibus quidam
Frisio his verbis contradicit. Erumpunt ex eodem monte (Heclå)
fontes duo, quorum alter aquarum frigiditate, alter fervore in-
tolerabili excedit omnem elementarem vim. Hi duo sunt primi
25 illi Frisii fontes, nisi quod hic miraculum indurandi corpora,
alteri fontium attributum, omissum sit. Atqui non simul possunt
ex ipso monte et juxta montem erumpere.
Hic vero libenter quæsierim, qua ratione quisquam ex Peri-
pateticis dicat, aliquid ipso elemento aquæ frigidius, aut igne
socalidius? Vnde demum, scriptores, ista frigiditas? Vnde iste fer-
vor? Nonne é Schola vestra accepimus aquam esse elementum 34V
frigidissimum et humidum, atque adeo frigidissimum, ut ad
constituendas qualitates secundas remitti sit necesse, nec sim-
plicem usibus humanis inservire? (Hæc ego nunc Physicorum
35 oracula fundo, vera an falsa, nescio.) Testis est unus omnium,
3 bibliotheca ARNAMAGNÆANA, IX