Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Blaðsíða 295
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
281
effringit, stricto gladio debitum poscit. Rex autem, qvod aurum
in leeto non haberet, rogat matutinum expectare velit. Omnem
ille moram recusat, annulum in Reginæ dextra conspectum, si
non aliud, sibi tradi postulat. Rex qvia annulus debito major
s visus est, dåre tardat. Nullo, inqvit exactor, subterfugio locus
erit, qvi sis, novi, et tecum pro eo nunc agam, nisi continuo an-
nulum dederis. Regina minacem formidans gladium annulum ex-
poni svadet; fit voti compos Heliodorus sicqve vale leviter
dicto festinus navem repetit, qvo abeunte (nec id prius audebat,
10 si qvi enim in præsenti Heliodoro vim parassent, ille Regem
primum occisurus fuisset) Haraldus emissarios classico in Helio-
dori necem convocat. Tres naves longas expediunt et Helio-
dorum velis et remis nixi perseqvuntur, sed frustra; Heliodorum
enim citius vela et venti illorum oculis subduxerunt atqve Islan-
is diæ restituerunt; qvi deinde usqve ad extremam senectutem vixit
in prædio occidentalis Islandiæ Hiarderholtt, illudqve suum in
Regem Norvegiæ ausum impuné tulit. Per nuncios tamen sæpe
ab Haraldo rogatus est, ut sopitis injuriis in Norvegiam ad
pristinam dignitatem reverteretur, pollicitatione addita eum
20 superiorem omnibus aliis in aula servientibus conspiciendum fore.
Cui petitioni ille sic respondit: Nihil sibi esse eum vulpe illa, qvam
semel bonis avibus effugerit, nec cupere se, ut superior aliis in
excelsissimo1 nempe Norvegiæ patibulo (id enim Regem sentire
dicebat) conspiceretur. Alias etiam pelles aliqvot vulpinas a
25 Rege rogatus (voluit etiam hac ratione persvadere Haraldus
se injuriarum oblitum esse), Næ ille jam senescit antelucanus,
ait (pervigilem olim in armis intellexit, senescere dixit jam feri-
nis pellibus vestiendum), simulqve vulpinas aliqvot dono misit.
Et Heliodorus ita discesserat.
so Ast ipsius sympatriota et commilito Ulfo Ospaci3 filius etiam
supra commemoratus in amicitia Haraldi permansit, ejusdem in
armis et omnibus arduis altera manus, cui idcirco Haraldus uxo-
ns suæ sororem Jorunnam nomine in matrimonium dedit ip-
sumqve nobilitate et ampla provincia eximia baronatus dignitate
35 ornavit. Jorunnæ nepotes ex sor(or)e fuerunt Magnus et Olaus
RR. Norvegiæ; affinitas ex tabula conspicitur.
1 excelcissimo cod. 2 elldin cod.
3 Aspaci cod.
Nu elldiz2
hann Argalin
Ulfo Islandus
Ejus nobile
conjugium et
ronatus