Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Blaðsíða 466
452
RERUM DANICARUM FRAGMENTA
vatus est. Nec mora: eum Barderus remis velisqve inseqvitur,
cumqve Ruffus animadverteret suam fugiendo operam ludi
(qvod hostes non paucos indefesso itinere sese asseqvuturos
prævideret), cursum navis sistit, nihilominus tamen remorum
motu, sed contrario, pergere se simulabat, qvæ res insecuti(s)
hostibus imposuit; suæ enim navis impetum in concursu sistere
subito non poterant. At in ipso concursu Ruffus Barderum in
puppi considentem missili hasta trajecit, filius autem Steno ho-
stium rudentes acuto ferro dissecuit, et malum cum velo é cymba
in fluctus corruit, parumqve affuit, qvin ipsa cymba simul eversa
periisset. Injecit hic casus magnam hostibus remoram, et Ruffus
fugiendi opportunitatem majorem nactus est. Porro Ruffus sic
elapsus suis é prædictis latebris cum majore navigio ascitis in
Norvegiam appulit substititqve Nidrosiæ, ubi tum residere Ha-
raldum Norvegiæ Regem intellexit. Meditabatur enim animo
aliqvam rationem Ruffus, qva Norvegico tyranno ob data hosti-
bus consilia proditoria ægré faceret, id qvod ex parte successit
tandem, ut dicetur.
Vt igitur Nidrosiæ commoratur, accidit ut regiorum qvidam,
Granerus (Gråne), uxorem Ruffi ad concubitum sollicitaret.
Qvi ab interveniente Ruffo, cum illa casto animi et corporis
robore adultero reluctaretur, fugiens occisus est. Fuit is Regi
intimus, ideoqve hæc et hujusmodi regia potentia fretus in multos
impuné audere solebat, homo flagitiosus, fastu nimio et aliena-
rum virtutum contemptu turgidus. Ruffus jam postqvam Nor-
vegiam attigit, faciem assumptå barba senili et habitum cum
nomine mutarat, Narferum se appellans, ne ex nomine aut facie
å reversis Barderi sociis ex Grønlandia agnosceretur. Patratå
autem cæde navim expediri jubet eoqve uxorem et omnia sua
comportat. Erat autem lex Norvegorum, qvæ et Islandorum
hodie, ut si qvis homicidium å se commissum coram testibus
intra 12 horarum spacium non fassus fuisset, capite plecteretur,
bonis omnibus confiscatis. Qvod si confessus fuisset, vitam
licebat certa mulcta pecuniaria redimere, bonis reliqvis non con-
fiscatis. Confessa igitur cædes coram testibus piandum facinus,
non confessa inexpiandum habebatur. Ne igitur Narferus in-
expiandi sceleris reus foret, eodem die Regem conventum fre-
qventem celebrantem adit et homicidium Regem compellans
5
10
15
20
25
30
35