Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Blaðsíða 238
224
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
Patriam ergo Torsteinus revisit et post aliqva egregia fa-
cinora triennio interjecto Norvegiam repetiit. Ubi cum Ivarum
unå cum Rege Olao in provincia Norvegiæ Hordelandt1 in
convivio esse intelligeret, eo se festinus confert. Deinde con-
vivium e vestigio ingressus Ivarum å Rege tertium considentem
videt moxqve destricto gladio pectus Ivari mucrone contingens:
Aut, inqvit, mucronem fortius infigam, aut te mihi patrem ilico,
Ivare, fatebere. Ego vero, inqvit Ivarus, mihi honori dueo talem
habere filium fateorqve abs te et matre verissima in hac re
prolata esse. Thorsteinus protinus aulæ Regis ascriptus lauda-
bilem ipsius usqve ad vitæ exitum præstitit operam, ut postea
dicetur. Multum is robore corporis atqve animi excelluit, cujus
rei ille multa doeumenta edidit, qvorum hic unieum memora-
bimus.
Harecus nornen fuit viro prædiviti de Reinu2 in Trand-
heimia, id est Nidrosiensi provincia habitanti; is nomine tenus
fidem Christianam jubente Olao susceperat, interim clam et re
ipsa ethnicus. Id olfaciens Rex Olaus domum ipsius se forte
contulit, ubi etiam pro more gentis honorificé exceptus est.
Thorsteinus ille Tauripes in magna fuit apud Regem æstima-
tione et gratiå, id qvod tum alii nonnulli invidebant, tum bonus
iste Harecus imprimis ægerrimé ferebat. Is igitur qvådam die
conviviorum Thorsteino fueum facere conatus de ipsius facino-
ribus multa rogans: Nunqvid, ait, tandem censes ullum esse in
totå Norvegiå, vel etiam ipsum Olaum R., qvi te viribus et aliis
athletarum artibus æqvet. De aliis nescio eqvidem, ait Thor-
steinus, de Rege autem Olao id sinceré affirmo me ipsi cum
robore, tum multo magis aliis dotibus inferiorem fore. Harecus
mox Thorsteinum apud Regem detulit, ut qvi se cum ipso
comparandum diceret. Rex id aliqvantisper celare, tandem inter
socios exorsus: Nonne tempestivum videbitur, ait, qvid nostrum
uterqve possit experiri, ego et is vestrum qvi se mecum comparare
non dubitavit; an vero tu id, Thorsteine, fateris? Thorsteinus
dictum negare et verba sua ab Hareco inversa ingenué corrigere.
Deinde addere: Cur, ait, non retulit potius Regi candidissimus
Harecus de immani qvem idoli loco furtivis cultibus observat et
5
10
15
20
25
30
35
1 Giordelandt cod. 2 Reime cod.