Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Blaðsíða 412
398 RERUM DANICARUM FRAGMENTA
Tranqvilli, Regis1 Norvagiæ, Ragnhillda uxor Svenonis Askilli.
Horum filius Canutus. Præfuit imperio Sveno Ulfonis omnibus
summe charus annis plurimis. Filius Sivardus in Wandalia oc-
cubuit. Filius vero Gislaus procedente ætate Russorum imperator
electus in eo imperio vitam finivit.
CAP. III
Rex Sveno successorem filium adoptat, moritur.
Anno post mortern Magni Boni 29., N. Regis (qvo toto
tempore Daniam Sveno rexerat), tanqvam fatali et præsaga
suspiciens admonitus Rex Sveno indicto in Cimbria conventu
hominum freqventissimo de suo in imperio successore his verbis
agere cæpit: Ejus eqvidem, ait, viri optimi, amoris ac obseqvii,
qvo me semper observastis, remunerator esse nemo præter Deum
optimum maximum potest, qvem idcirco nunc ego, qvi vestra
omnia gratissimus2 agnosco obseqvia, ex animo rogo, ut oras
ac agros et omnia vestra perpetua3 beet felicitate. Testes mihi
esse poteritis, viri optimi, qva ego fidelitate et cura sedula leges
vestras perpetuo observaverim, qvam omnia statutis avitis cedere
voluerim, et ut ipse cesserim; qvod si est hactenus diligenter
observatum, licet nunc paulum vobis fretus declinem, humaniter
ignoscetis credo; utqve votum meum multis ambagibus non sub-
traham, apud vos in primis obtinere cupio perqve fidem vestram
mihi ubiqve præstitam vos obsecro, ut eum, qvi mihi imperio
succedat, eligendi penes me potestatem esse velitis, qvod ipsum
voti mei causa perpenså haud ægré conceditis. Filios habeo com-
plures, uti nostis, inter qvos meo Marte imperium partiri mallim
qvam eos me vita functo invidiosis injuriis de eo contendere,
atqve sic regnum nostrum alioqvi tranqvillissimum iniqvis sedi-
tionibus turbare. Cui sententiæ cum ab universis subscriberetur,
Rex Sveno filium Canutum, licet fratre Haraldo natu minorem
(ideoqve ad regnum hæreditario jure complectendum Flaraldo
posteriorem), tam virtute bellica et laude militari longe superio-
rem, in Regem Daniæ adoptavit; illeqve successoris delectus con-
s
10
15
20
25
30
1 Regis Olaj cod. 2 gratissimis cod. 3 perpetu et cod. (an •vero perpetuet et?J.