Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Blaðsíða 57
COMMENTARII 4.7V
DE ISLANDIA
PARS SECVNDA
QVÆ EST DE INCOLIS
5 Absolutis hactenus miraculis Islandiæ (cum nonnullis aliis,
primæ parti annexis), quæ dum scriptores, velut Agamemnonios
quosdam fontes, imo, ut quiddam præter et contra omnem na-
turam mirantur, nec non varié deprædicant, minus veritati ipsi
et autoritati suæ consulunt, monet propositæ orationis series, ut
10 ad alteram commentarii partern nos conferamus, quæ est de
incolis. Vbi quid primum dicam, aut unde initium sumam, non
satis teneo. Tanta enim sunt in nos ultimos Islandos et tot 48r
quorundam ludibria, tot opprobria, tot scommata, tot dicteria
(atque inter hæc etiam nonnulla eorum, qui simplicissimam veri-
is tatem profiteri volunt, nempe historicorum), ut si singula recen-
sere velim, non aliud quam
' Icariæ numerum dicere coner aquæ.
Sed, ut dixi initio, non cum omnibus æqvé stricto jure agemus.
Nam licet Krantzius, Munsterus, Frisius et alii nimis audacter
20 multa de gente nostra scripserint, tamen suis monumentis de
studiis liberalibus alioqui bene meriti etiam apud nos eo erunt
in precio, quo merentur. Verum interea, etsi quis velit eos å
calumniandi nota liberare, tamen non leve est, eos res quasdam
tam absurdas, impossibiles et ridiculas proposuisse, cujusmodi
25 illa fuerunt, quæ hactenus exposuimus; tum impias et atrocitate +8v
mendaciorum horrendas, cujusmodi jam sequentur aliquot, in
historias retulisse. Ast aliis, quicunque sunt, qui quotidianis con-
viciis nationem Islandorum incessunt, responsio, quam merentur,
parata esse debet. Ex quorum numero scurra ille fuit, qui rhyth-
30 iris aliquot in gentis nostræ contumeliam Germanica lingua
editis nornen suum immortali dedecori consecravit.