Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 17
SERENISSIMO
Air
P R IN Cl PI AC DOMINO,
Dn. CHRISTIANO IIII. DANIÆ
Norvegiæ, Vandalorum, Gothorumque Regi electo:
5 Slesvici, Holsatiæ, Stormariæ et Dithmarsiæ Duci:
Comiti in Oldenburg et Delmenhorst,
Domino suo clementissimo.
Præclaram sané apud Historicos meretur laudem, Sereniss.
Princeps, Anchurl illius Midæ regis filii ausus plusquam humanus
10 et in patriam pietas, fere exemplo carens, quod ad occludendum
ingentem circa Celænam Phrygiæ oppidum terræ hiatum, quoti-
die homines haud exiguo numero, et quicquid in propinquo erat,
absorbentem, sese ultro obtulerit. Cum enim ab oraculo Midas Azv
pater accepisset non prius conclusum iri istam voraginem, quam
is res eo præciosissimæ immitterentur, Anchurus existimans, nihil
esse animå præciosius, sese vivum in illud profundissimum chasma
præcipitem dedit: idque tanto animi cum fervoré, ut neque pa-
rentis desiderio neque dulcissimæ conjugis amplexu vel lachry-
mis ab isto proposito se retrahi passus sit.
20 Nec inferiorem multo consecuti sunt gloriam Sperthius et
Bulis, Lacedæmonii, qui ad avertendam potentissimi Regis Per-
sarum Xerxis, ob occisos å Lacedæmo(n)iis Darii patris legatos,
ultionem ad Regem profecti sunt, et ut legatorum necem in se,
non in patriå ulcisceretur, erectis et constantibus animis sese
23 obtulerunt.
Quæ vero res, Serenissime Princeps, illos ac alios complures
movit, ut patriæ flagrantes amore nullum pro eå periculum, a^t
nullas molestias, imo ne mortern ipsam recusarint, ea profecto
me quoque impulit, non quidem ut quemadmodum illi mortern
I*