Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Side 18
4
BREVIS COMMENTARIVS
sponte oppeterem, aut me mactandum ultro offerrem, sed tamen
ut id quod solum possem in gratiam patriæ tentarem. Hoc est:
ut scriptorum de ea errores colligerem et rumusculos vanos re-
fellerem, ac ita rem profecto periculosam, et multorum forsan
sinistro obnoxiam judicio, aggrederer. i
In eo proposito me etiam Cn. Pompeii exemplum confirma-
vit: Quem rei frumentariæ apud Romanos procuratorem, cum
in summa Vrbis annonæ caritate in Siciliå, Sardiniå1 et Africå
frumentum collegisset, majorem patriæ quam sui tradunt ratio-
nem habuisse. Cum enim Romam versus properaret, et ingenti 10
ac periculoså obortå tempestate, Naucleros trepidare, nec se
ventorum aut maris sævitiæ committere velle animadverteret,
A3V ipse navim primus ingressus anchoras tolli jussit, in hæc verba
exclamans: Vt navigemus, urget necessitas: ut vivamus, non
urget. Quibus vir prudentissimus innuisse videtur, patriæ pericli-15
tantis majorem habendam rationem quam privatæ incolumitatis.
Hune ego sic imitor (si parva licet componere magnis, et
muscam Elephanto conferre), ut collectis ac comportatis iis,
quibus ad succurrendum gentis nostræ nomini ac famæ, apud
extraneos ex malevolorum quorundam invidiå jam diu labo- 20
ranti, uterer, paueula hæc in lucem emittere, meque pelago huic
quantumvis turbulento committere, lintea ventis tradere, eum-
que illo exelamare non dubitem: Vt scribamus, urget necessitas:
Vt vero scriptum nostrum cujusvis delicato palato ubique s atis-
faciat, aut omnem Momi proterviam effugiat) non urget. Insti- 25
A+r tutum meum complures probaturos spero: successum forsan
non itidem omnes probabunt. Nihilominus tamen majorem ha-
bendam rationem patriæ, multorum hactenus opprobria et con-
tumelias sustinentis, quam siue laudis, siue vituperationis, ad me
ipsum hine forsan redituræ, existimabam. Qvid enim causæ esse 30
potest, cur non(n}ullorum odium et invidentiam, cum hoc patriæ
benefaciendi seu gratificandi studio forte conjunctam, recusem?
Quodsi scriptorum errores liberius notare, si quorundam
calumnias durius perstringere videbor, eos tamen æquos me
habiturum censores confido, qui paulo diligentius animadvertere 35
volent, quam parum tolerabiles sint scriptorum de nostrå gente
1 Sardaniå ed.