Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 21
BREVIS COMMENTARIVS
7
mercia sua magno suorum cum luero in Islandiå exereuit, im-
puné feeit. Ioachimus Leo nornen illi est, dignus certé qui
Leones pascat.
Reperiuntur præterea multi alii scriptores, qui cum miracula
s naturæ, quæ in hac Insulå creduntur esse plurima, et gentis Is- A;r
landicæ mores ac instituta describere se velle putant, å re ipsa
et veritate prorsus aberrarunt, nautarum fabulas plusquam aniles
et vulgi opiniones vanissimas secuti. Hi scriptores etsi non tam
spurca et probrosa reliquerunt quam sordidus iste rhythmista:
10 multa tamen sunt in illorum scriptis, quæ illos excusare non
possunt, aut prorsus liberare, quominus innocentem gentem suis
scriptis deridendam aliis exposuerint. Hæc animadvertens, le-
gens, expendens, subinde novis, qui Islandorum nornen et æsti-
mationem læderent, scriptoribus ortis, alienorum laborum suf-
ufuratoribus impudicis, qui etiam non desinunt gentem nostram
novis conspurcare mendaeiis, leetoresque nova monstrorum
enumeratione et descriptionibus fictis deludere, sæpe optabam
esse aliquem, qui ad errata Historicorum et aliorum iniquorum
censorum responderet, quique aliquo scripto innocentem gentem
20a tot conviciis si non liberaret, certé aliquo modo apud pios et
candidos leetores defenderet. Quare hoc tempore author eram A7V
honesto studioso, Arngrimo Ionæ F., ut revolutis scriptorum
monimentis, qui de Islandiå aliquid scripserunt, errores et men-
dacia solidis rationibus detegeret. Ille etsi primo reluctabatur,
2s vicit tamen demum admonitio amorque communis patriæ, ita ut
hunc qualemeunque commentariolum conscriberet, non ex vanis
vulgi fabulis, sed et ex sua et multorum fide dignorum experien-
tiå comprobationibus sumptis.
Ille vero, qui hane rem meo est aggressus instinetu, vicissim
30 å me suo quasi jure flagitabat, ut in has pagellas vel tribus
saltem verbis præfarer: existimans aliquid fidei vel authoritatis
opusculo inde conciliatum iri. Quare ut mentem breviter expo-
nam: Ego quidem et honestam et necessariam quoque operam
navasse eum judico, qui non modo scriptorum varias sententias
35 de rebus ignotis perpendere et invicem conferre, nec non ad
veritatis et experientiæ censuram exigere, sed etiam patriam å
venenatis quorundam syeophantarum morsibus vindicare conatus A8r
sit. Æquum est igitur, Lector optime, ut quicquid hoc est opu-