Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 24
ir
COMMENTARII
DE ISLANDIA
IN IT IV M.
Qvemadmodum in militiå castrensi alios nullå æquå ratione
adductos, sed ambitione, invidiå et avaritiå motos, Martis castra
sequi animadvertimus: alios vero justis de causis arma sumere,
ut qui vel doctrinæ cælestis propagandæ aut servandæ ergo bella
movent, vel aliquo modo lacessiti paratam vim ac injuriam re-
pellunt, vel saltem non lacessiti, propter obsidentem hostem,
metu in armis esse coguntur: non secus Apollini militantes: alij
animo nequaquam bono, Philosophico seu verius Christiano ad
scribendum feruntur: puta, qui gloriæ cupiditate, qui livore ac
iv odio, qui affectatå ignorantia alios sugillant, ut ipsi potiores
habeantur, nunc in personam, nornen ac famam alicujus, nunc
in gentem totam stylum acuentes, atque imprudenter quasi men-
tiendo insontem nationem et populos commaculantes. Alii vero
contra animo ingenuo multa lucubrando investigant et in lucem
emittunt; ut qui scientiam Theologicam et Philosophicam scriptis
mandarunt, quique suis vigiliis veterum monimenta nobis ex-
plicuerunt: qui, quicquid in illis obscurum, imperfectum, inordi-
natum animadverterunt, usu et experientia duce illustrarunt,
explerunt, ordinarunt: qui mundi Historias bona fide æternæ
memoriæ consecrarunt: qui lingvarum cognitionem suis indefessis
laboribus juverunt: denique, qui aliorum in se suamve gentem
vel patriam licentiosam petulantiam reprimere, calumnias refel-
zr lere, et quandam quasi vim injustam propulsare annixi sunt.
Et quidem ego, cui literas vix, ac ne vix quidem, videre
contigit, omnium qui divinæ Palladi nornen dederunt, longe in-
fimus (ut id ingenué de mea tenuitate confitear) facere certé
5
10
15
20
25