Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Side 25
BREVIS COMMENTARIVS
I I
non possum, quin me in illorum aciem conferam, qui gentis suæ
maculam abluere, veritatem ipsam asserere, et convitiantium ju-
gum detrectare studuerunt. Majora ingenio sors denegavit: id
quoquo modo tentare compellit ipsius veritatis dignitas et innatus
s amor patriæ, quam extraneos non nullos falsis rumoribus defor-
mare, variis convitiis magna cum voluptate proscindere, aliisque
nationibus deridendam propinare comperimus. Quorum petulan-
tiæ occurrere, et criminationes falsas, detectis simul scriptorum
de hac Insula erroribus, apud bonos et cordatos viros (nam zv
10 vulgus sui semper simile, falsi et vani tenacissimum, non est
quod sperem me ab hac inveteratå opinione abducere posse)
diluere hoc commentariolo decrevi.
Etsi autem Islandia multos håbet, ut ætate, ita ingenio et
eruditione, me longe superiores, ideoque ad hane causam patriæ
is suscipiendam multo magis idoneos, ego tamen optimi et claris-
simi viri, Dn. Gudbrandi Thorlacij, Episcopi Holensis apud
Islandos, sollicitationibus motus, communi caussæ pro viribus
nequaquam deesse volui, tum ut æquissimæ postulationi ipsius
parerem, atque amorem et studium debitum erga patriam de-
20 clararem, tum ut reliquos sympatriotas meos in bonarum litera-
rum scientiå felicius versatos, atque in rerum plurimarum cogni-
tione ulterius progressos, ad hoc gentis nostræ patrocinium in- 3r
vitarem: tantum abest, ut ijs qui idem conabuntur obstaculo esse
voluerim.
Cæterum vt ad rem redeamus, quoniam illi quieunque sunt
nostræ gentis obtrectatores testimonio scripto se uti ae niti jacti-
tant, videndum omnino est, quidnam de Islandia, et quam vera
scriptores prodiderint, ut si forte isti alijs in nos dicendi aliquam
occasionem dederint, patefactis ipsorum erroribus (nolo enim
30 quid durius dicere) quam merito nos calumnientur, reliquis pla-
num fiat. Porro, quamvis vetustiorum quorundam scripta de
hac Insulå ad veritatis et experientiæ normam exigere non ve-
rear, tamen nobis eorundem alioqui sacra est memoria, reve-
renda dignitas, suspicienda eruditio, laudanda voluntas et in
35 Rempub. literariam studium. Novitij vero, si qui sunt id genus
scriptores, aut verius pasquilli, cum iis longe veriora quam scrip-
serant avdire et nosse de Islandia licuerit, sua levitate et ingenio