Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Síða 26
12
BREVIS COMMENTARIVS
male candido nihil nisi invidiæ et calumniæ maculam lucrati esse
videbuntur.
Commen- Atque vt commentarius hic noster aliquid ordinis habeat, duo
taripartes erunt proposita orationis capita, vnum de Insula: de Incolis
alterum: quantum quidem de his duobus capitibus scriptores, qui
in nostris manibus versantur, annotatum reliquerunt: quoniam
ultra has metas vagari, vel plura quam hæc ipsa, et quæ hue
pertinere videbuntur, attingere nolo. Non enim ex professo
Historicum vel Geographum, sed disputatorem tantum agimus.
Prima; Itaque omissa longiore præfatione partern primam, quæ est de
tractatio situ, nomine, miraculis, et aliis quibusdam adjunetis Insulæ,
aggrediamur.
4r SECTIO PRIMA
Munst. Insula Islandiæ, quæ per immensum å cæteris secreta, longe
Cosmo- stta est in Oceano, vixque å navigantibus agnoscitur.
graph.
Etsi hæc tractare, quæ ipsam terram vel illius adjuneta sev
proprietates concernunt, ad gentem vel incolas å calumniantium
morsu vindicandos parum faciat, tamen id nequaquam omitten-
dum videtur, sed de his primum et quidem prolixius aliquanto
agendum esse, ut perspecto, quam vera de hac re tradant illi
Islandiæ scriptores, facile inde candidus Lector, in iis quæ de
Incolis scripta reliquerunt, quæque ab illis alii tanquam Diis
4v prodentibus acceperunt, unde sua in gentem nostram ludibria
depromi ajunt, quantum fidei mereantur, judicet.
Primum igitur distantiam Islandiæ å reliquis terris non im-
mensam esse, nec tantam, quanta vulgo putatur, si quis Insulæ
longitudinem et latitudinem aliquo modo cognitam haberet,
facile demonstrari posset. Non enim id alio quam isto cognosci
exaeté posse modo existimårim, eum nulli dubium sit, quam
semper nautarum vel rectissimus, ut illis videtur, cursus aberret.
Quare varias autorum de situ Islandiæ sententias subjungam, ut
inde quivis de distantiå id colligat, quod maximé verisimile vide-
bitur, donec forte aliquando propriå edoctus experientiå meam
quoque sententiam, si non interponam, tamen adjungam.
s
10
15
20
25
30