Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Síða 28
14
BREVIS COMMENTARIVS
ut dixi, forte aliquando non conjecturam, sed observationem et
experientiam propriam afferre liceat.
Distantiam ab ostio Albis ad portum Islandiæ meridionalis
Batzende quidam scripserat esse circiter 400. milliarium. Vnde
si longitudinis differentiam ad meridianum Hamburgensem sup-
putaveris, nullam modo positarum longitudinum habebit illo in
loco Islandia. Ego ternis Hamburgensium navigationibus docere
possum, septimo die Hamburgum ex Islandia perventum esse.
Præterea etiam, Insulæ quæ ab ovium multitudine Færeyjar, sev
rectius Faareyjar, dictæ sunt, bidui navigatione, ut et littora
6v Norvagiæ deserta, distant. Quatridui vero navigatione in Grøn-
landiam habitabilem et pari fere temporis intervallo ad pro-
vinciam Norvagiæ Stad, inter oppida Nidrosiam et Bergas
sitam, pervenitur, quemadmodum in harum Nationum vetustis
codicibus reperimus.
SECTIO SECVNDA
Munste- In hac æstivo solstitio Sole signum Cancri transeunte, nox
01aus nidla, brumali Solstitio proinde nullus dies. Item Vadianus. In
et reiiqui ed avtem Insuld qvæ longe supra Arcticum circulum in amplissimo
etc- Oceano sita est, Islandia hodie dicta, et terris congelati maris
proxima, qvas Entgrønlandt vocant, menses sunt piures sine
noctibus.
Nvllum esse hyemali solstitio diem .1. tempus quo sol supra
yt horizontem conspicitur in illo tantum Islandiæ angulo, si modo
quis est, fatemur, ubi polus ad integros 67. gradus attollitur.
Holis autem, quæ est sedes Episcopalis borealis Islandiæ, sita
etiam in angustissima et profundissima convalle, latitudo est
circiter grad. 65.44.1 min. ut å Dn. Gudbrando ejusdem loci
Episcopo accepimus, et illic diem brevissimum habemus ad mini-
mum duarum horarum, in meridionali autem Islandia longiorem,
ut ex artificum tabulis videre est. Vnde constat nec Islandiam
ultra Arcticum circulum positam esse, nec menses piures noctibus
in æstivo, vel diebus in brumali solstitio carere.
1 45.44 ed.
s
10
15
20
25
30