Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Side 30
BREVIS COMMENTARIVS
I 6
veniunt, nullos populos statueret. Quod vel ex illo Vergilij Eclog.
i. apparet:
Et penitus toto divisos orbe Britannos.
Quartus unam ex Farensibus. Quintus Telemarchiam Nor-
vagiæ. Sextus Schrichfinniam.
9r Perpetuo adhæret] Illud vero: Glaciem Insulæ perpetuo,
vel ut pavlo post asserit Munsterus: Octo continuis mensibus
adhærere, nevtrum verum est. Nam ut plurimum in mense Aprili
avt Majo solvitur et occidentem versus propellitur, nec ante
Ianuarium avt Februarium, sæpissimé etiam tardius redit. Quid?
quod plurimos annos numerare licet, quibus glaciem illam, hujus
nationis immite flagellum, ne viderit quidem Islandia: Quod
etiam hoc anno 1592 compertum est. Vnde constat quam veré
å Frisio scriptum sit, navigationem ad hane Insulam, tantum
qvadrimestrem patere, propter glaciem et frigora, qvibus inter-
cludatur iter, eum Anglicæ naves quotannis nunc in Martio, nunc
in Aprili, quædam in Majo, Germanorum et Danorum in Majo
9v et Iunio, plærumque ad nos redeant, et harum quædam non ante
Augustum iterum hine solvant. Superiore autem anno 1591
quædam navis Germanica, Cupro onusta, portum Islandiæ
Vopnafiord 14 dies circiter in Nouembri occupavit, quibus lapsis
inde feliciter solvit. Quare eum glacies Islandiæ nec perpetuo,
neque octo mensibus adhæreat, Munsterus et Frisius manifeste
falluntur.
SECTIO QVARTA
Krantzius Tam grandis Insula, ut populos multos contineat. Item Zieg-
Mun- lerus: Situs Insulæ extenditur inter avstrum et boream ducento-
rum prope Schænorum longitudine.
Grandis] Wilstenius quidam, rector Scholæ Oldenburgensis
Ior Anno 1591 ad avuneulum meum in Islandia occidentali misit
brevem commentarium, quem ex scriptorum rapsodiis de Islan-
dia collegerat. Vbi sic reperimus: Islandia duplo major Sicilid,
etc. Sicilia autem secundum Munsterum 150. milliaria Germa-
nica in ambitu håbet. Nostræ vero Insulæ ambitus etsi nobis non
est exaeté cognitus, tamen vetus et constans opinio et apud
nostrates recepta 144. milliaria numerat, per duodecim videlicet
s
10
IS
20
25
30
35