Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Side 32
1ZT
I2V
Lib. 2.
cap. 20.
13r
I 8 BREVIS COMMENTARIVS
nem dederit, imaglnari possumus. Facta tamen est, sed nunc
demum, Anno 1581, ex monte quodam australis Islandiæ mari-
timo, perpetuis nivibus et glacié obducto, memorabilis fumi ae
flammæ eruptio, magna Saxorum ae cineris copia ejecta. Cæte-
rum ille mons longe est ab his tribus, quos authores comme- s
morant, diversissimus. Porro etsi hæc de montibus ignitis maximé
vera narrarent, annon naturaliter ista contingerent? An ad ex-
truendam illam, quæ mox in Munstero, Zieglero et Frisio sequitur,
de orco Islandico opinionem, aliquid faciunt? Ego sané nefas
esse dueo, his vel similibus naturæ miraculis ad absurda asserenda 10
abuti, vel hæc tanquam impossibilia eum quadam impietate mi-
rari. Quasi vero non concurrant in hujusmodi incendiis causæ ad
hane rem satis validæ. Est in horum montium radicibus materia
uri aptissima, nempe sulphurea et bituminosa. Accedit aér, per
poros ac cavernas in terræ viscera ingressus, ac illum maximi is
incendii fomitem exsufflans, unå eum nitro, qua exsufflatione,
tanquam follibus quibusdam, ardentissima excitatur flamma.
Håbet siquidem ignis, his ita convenientibus, quæ tria ad uren-
dum sunt necessaria, materiam scilicet, motum, et tandem pene-
trandi facultatem: materiam quidem pinguem et humidam, ideo- 20
que flammas diuturnas alentem: motum præstat per terræ
cavernas admissus aér: penetrandi facultatem facit ignis vis
invicta, sine respiraculo esse nescientis et ineredibili conatu
violenter erumpentis, atque ita (non secus ac in cuniculis ma-
chinisve sev tormentis bellicis globi é ferro maximi magno eum 25
fragore ac strepitu å sulphure et nitro, é quibus pyrius pulvis
conficitur, excitato ejiciuntur) lapides et Saxa, in istå voragine
ignitå, cev quodam camino colliquefacta, eum immodicå arenæ
et cinerum copia, exspuentis et ejaculantis, idque, ut plurimum
non sine terræmotu: qui si secundum profunditatem terræ fiat, 3&
succussio å Possidoneo appellatus, vel hiatus erit, vel pulsus.
Hiatu terra dehiscit: pulsu elevatur intumescens, et nonnunquam,
ut inquit Plinius, moles magnas egerit: Cujusmodi terræmotus
jam mentionem feeimus, maritima Islandiæ Avstralis Anno 1581
infestantis, quique å Pontano his verbis scitissimé describitur. 35.
Ergo incerta ferens raptim vestigia ankelus
Spiritus ineursat, nunc hue, nunc percitus illuc,
J