Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Síða 33
BREVIS COMMENTARIVS
19
Exploratque aditum1 insistens, et singida tentat,
Si qvd forte qveat, vie tis erumpere clavstris.
Interea tremit ingentem factura ruinam
Terra, suis qvatiens latas eum mænibus urbes:
5 Dissiliunt avulsa jugis immania saxa, etc.
Hæc addere libuit, non quod cuiquam hæc ignota esse
existimemus, sed ne nos alii ignorare credant, atque ideo ad
suas fabulas, quas hine exstruunt, confugere velle.
Cæterum video quid etiamnum admirationem non exiguam
10 scriptoribus moueat, in his, quos ignoranter fingunt, tribus Is-
landiæ montibus, videlicet eum eorum basin semper ardere dicant, i3v
summitates tamen nunquam nive careant. Porro id admirari est
præter autoritatem tantorum virorum, quibus Æthnæ incendium
optime notum erat, quæ, eum secundum Plinium hybernis tem-
15 poribus nivalis sit, noctibus tamen, eodem teste, semper ardet.
Quare etiam secundum illos ille mons, eum adhue nivium copia
obducatur2 et tamen ardeat, sordidarum animarum quoque erit
receptaculum: id quod Heclæ propter nives in summo vertice et
basin æstuantem adscribere non dubitarunt. Vix autem mirum
20 esse potest, quod ignis montis radicibus latens, et nunquam nisi
rarissimé erumpens, excelsa montis cacumina, quæ nivibus obdu-
euntur, non colliquefaciat. Nam et in Caira, altissima montis Cardanus
cacumina nivibus semper candentia esse perhibentur: et in
Bereguå quidem similiter, sed 5000. passuum in cælum elata, Hr
25 quæ nivibus nunquam liberentur, eum tamen partibus tantum
decem ab æquatore distent. Vtramque hane provinciam juxta
Pariam esse sitam accepimus. Quid? quod illa Teneriffæ (quæ
una est ex Insulis Canariis, quæ et Fortunatæ) pyramis, secun-
dum Munsterum, 8. aut 9. milliarium Germanicorum altitudine
3o in aéra assurgens, atque instar Æthnæ jugiter conflagrans, nives,
quibus media cingitur, teste Benzone Italo, Indiæ occidentalis
Historico, non resolvit. Quod ipsum in nostrå Heclå quid est,
quod magis miremur? Atque hæc ita breviter de incendiis mon-
tanis.
Nunc illud quoque castigandum arbitramur, quod hos montes
in cælum usque attolli scribant. Habent enim nullam præ cæteris
1 abitum ed. 2 obducitur ed.
2