Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 34
20
BREVIS COMMENTARIVS
Islandiæ montibus notabilem altitudinem: Præcipué tertius ille,
i+v Helga å Munstero appellatus, nobis Helgafell .1. Sacer mons,
apud Monasterium ejusdem nominis, nullå sui parte tempore
æstivo nivibus obductus, nec montis excelsi, sed potius collis
humilis nornen meretur, nunquam, ut initio hujus sectionis dixi,
de incendio suspectus. Nec vero perpetuæ nives Heclæ, vel paveis
aliis adscribi debebant: Permultos enim håbet ejusmodi montes
nivosos Islandia, quos omnes vel toto anno, non facile collegerit
• avt connumerarit horum prædicator et admirator Cosmographus.
Quin etiam id non negligendum, quod mons Hecla non occiden-
tem versus, ut å Munstero et Zieglero annotatum est, sed inter
occidentem et orientem positus sit. Nec promontorium est: sed
mons fere mediterraneus.
Incendia perpetua jugi, etc.'] Quicunque perpetuam flamma-
i5r rum eructationem Heclæ adscripserunt, toto coelo errarunt, adeo
ut quoties flammas eruetårit, nostrates in annales retulerint,
videlicet anno Christi 1104, 1157, 1222, 1300, 1341, 1362, et
1389. Neque enim ab illo anno de montis incendio avdire lieuit
usque ad annum 1558; quæ vltima fuit in illo monte eruptio.
Interea non nego fieri posse, quin mons inferné latentes intus
flammas et incendia alat, quæ videlicet statis intervallis, ut
hactenus annotatum est, eruperint, aut etiam forte posthac
erumpant.
SECTIO SEPTIMA
Frisius Montis Heclæ flamma nec stnppam lucernarum luminibus
Munst' aptissimam adurit, neque aqvd extinguitur: Eoque impetu, qvo
apud nos machinis bellicis globi ejiciuntur, illinc lapides magni
in aera emittuntur, ex frigoris et ignis et sulphuris commixtione.
ijv Is locus d quibusdam putatur carcer sordidarum animarum. Item
Zie gierus. Is locus est carcer sordidarum animarum.
Nec stuppam adurit] Vnde hæc habeant scriptores, non satis
conjicitur. Hæc enim nostris hominibus prorsus ignota, nec hic
unquam, nisi prodidissent illi, audita fuissent. Nemo enim est
apud nos tam temerariæ curiositatis, ut hujus rei periculum,
ardente monte, facere ausit, vel quod scire lieuit, unquam ausus
fuerit. Quod tamen Munsterus asserit. Qui, inquit, naturam
5
10
15
20
25
30
35
J