Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Side 35
BREVIS COMMENTARIVS
21
tanti incendii contemplari cupiunt, et ob id ad montevi propius
accedunt, eos una aliqva vorago vivos absorbet, etc. Quæ res,
ut dixi, nostræ genti est ignota prorsus. Exstat tamen liber veteri
Norvagorum lingvå scriptus, in quo terrarum, aquarum, ignis, iér
5 aéris, etc. miracula aliquot confusa reperias, pauca vera, plurima
vana et falsa. Vnde facile apparet å Sophis quibusdam, si diis
placet, in Papatu olim esse conscriptum: Speculum Regale nornen
dederunt, propter vanissima mendacia, quibus totus, sed plærum-
que sub religionis et pietatis prætextu (quo difficilius est fucum
10 agnoscere) scatet, speculum minimé regale, sed Anile et Ir-
regulare. In hoc speculo figmenta quædam de Heclæ incendio,
his quæ nunc tractamus non multum dissimilia, habentur, nullo
experimento magis quam hæc stabilita, ideoque explodenda.
Cæterum ne audaculus videar, qui speculum illud Regale
is mendacii accusem, nullum vero ex his quæ minus credibilia af-
fert recenseam, accipe horum pauca Lector, quæ fidem minimé i6v
mereri existimarim.
I- De quadam Insula Hyberniæ, quæ templum et Parochiam
habeat: cujus incolæ decedentes non inhumantur: sed ad aggerem
20 seu parietem cæmiterii, vivorum instar erecti, consistunt per-
petuo: nec ulli corruptioni nec ruinæ obnoxii: ut posterum quivis
suos majores ibi quærere et conspicere possit.
H. De altera Hyberniæ Insula, ubi homines emori nequeant.
III. De omni terrå et omnibus arboribus Hyberniæ, quæ om-
mbus omnino venenis resistant, serpentes et alia venenata, ubivis
terrarum, solå virtute et præsentiå, etiam sine contactu, enecent.
HIL De tertia Hyberniæ Insula: Quod hæc dimidia Diabolo-
rum colonia facta sit; in dimidiam vero, propter templum ibidem i7r
exstructum, juris habeant nihil, licet et pastore (ut tota Insula
30 lncolis) et sacris perpetuo careat: idque per naturam ita esse.
V. De quarta Hyberniæ Insula, quæ in lacu quodam satis vasto
fluitet: cujus gramina quibusvis morbis præsentissimum reme-
dium existant: insula vero ripam lacus statis temporibus accedat,
idque ut plurimum diebus Dominicis, ut tum quivis facile eam
35 veluti navim quandam ingrediatur: id quod tamen pluribus simul
per fatum licere negat. Hane vero Insulam septimo quoque anno
nPæ adnasci tradit, ut å continente non discernas. In ejus autem
loeum, mox succedere alteram, priori natura, magnitudine et