Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 37
BREVIS COMMENTARIVS
23
habentem, atque ad ultionem exhortantem, conflagrasse Valerius
Antias narrat. Meminit etiam Plinius flammæ montanæ, quæ ut
aquå accendatur, ita terrå aut fæno extingvatur. Item, alterius i9r
campestris, quæ frondem densi supra se nemoris non adurat.
s Quæ cum ita sint, mirum homines id in solå Heclå mirari (ponam
enim jam ita esse, cum non sit tamen, quod å quoquam scire
potuerim), quod multis aliarum terrarum partibus seu locis, tam
montanis quam campestribus, cum eå commune esset.
Eo impetu quo apud nos globi\ Sic etiam Munsterus. Mons
10 ipse cum furit, inqvit, horribilia tonitrua insonat, projicit ingen-
tia Saxa, sulphur evomit, cineribus egestis tam longe terram cir-
cumcirca operit, ut ad vicesimum lapidem coli non possit, etc.
Cæterum oportuit potius cum Æthnå, aut aliis montibus flammi-
vomis, quos mox recitabo, comparasse, cum non deesset, non
15 modo simile, sed prope idem. Nisi forte quod incendia rarius
ex Heclå erumpant quam aliis id genus montibus. Nam proximis i9v
34- annis prorsus quievit, facta videlicet ultima eruptione Anno
1558, ut superius annotavimus. Et nihil tam magnificé dici
potest de nostra Heclå, quin idem vel majus cæteris montibus
flammivomis competat, ut mox apparebit. Quod vero sulphur
ejaculetur, manifestum est commentum, nullo experimento apud
nostrates cognitum.
Is locus est carcer sordidarum animarum~\ Hic præfandum
esse mihi video, atque veniam å Lectore petendam, quod, cum
25 initio proposuerim de terra et incolis divisim agere, in hac prima
parte tamen, quæ sunt merito secundæ partis, miscere cogar.
Evenit hoc scriptorum culpa, qui Insulæ situi ac miraculis
religionis incolarum particulam hane, de opinione infernalis
carceris, confuderunt. Quare etiam ut hunc loeum attingamus, zor
so quis non miretur isthoc commentum ab homine cordato in Histo-
ria positum esse? Quis non miretur, viros sapientes eo perduci,
ut hæc vulgi deliramenta auscultent, nedum sequantur? Vulgus
enim extraneorum et hominum colluvies nautica (hic enim
saniores omnes, tam inter nautas quam reliquos, excipio,) de
35 hoc insolito naturæ miraculo audiens, ingenito stupore ad istam,
de carcere animarum, imaginationem fertur, siquidem incendio
nullam substerni materiam videt, quemadmodum in domesticis
focis fieri consuevit. Atque hac persuasione vulgi fama inolevit,