Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Síða 38
24
BREVIS COMMENTARIVS
dum (ut ad maledicta optime assuefactum est,) unus alteri hujus
montis incendium imprecatur. Quasi vero ignis elementaris et
materiatus ac visibilis animas, .1. substantias spirituales, com-
zov burat. Quis denique non miretur, cur eundem carcerem dam-
natorum non in Æthnå etiam, nihilominus ignibus ac incendiis
celebri, confingant? At confinxit, dices, Gregorius Pontifex.
Purgatorium igitur est. Sit sané: Eadem igitur hujus carceris
veritas, quæ et purgatorii. Sed priusquam longius procedamus,
libet hic referre fabulam perlepidam, hujus opinionis infernalis
originem et fundamentum: Nempe cuidam extraneorum navi
Islandiam relinquenti, et turgidis velis, citissimo cursu iter suum
rectå legenti, factam obviam alteram, similiter impigro cursu,
sed contra vim tempestatum velis et remis nitentem, cujus præ-
fectus rogatus, quinam essent? Respondisse fertur: De Bischop
van Bremen. Iterum rogatus quo tenderent? ait: Thom Heckel-
feldt tho/Thom Heckelfeldt tho. Hæc videns Lector, vereor,
zir ne pelvim postulet dari: Est enim mendacium adeo detestandum,
ut facile nauseam pariat. Abeat igitur ad Cynosarges et ranas
palustres, illud enim ejusdem facimus, atque illarum coax, coax.
Nec vero dignum est hoc commentum, quod rideatur, nedum
refutetur. Sed nolo cum insanis Papistis nugari: quin potius ad
scriptores nostros convertamur.
Atque inprimis nequeo hic clarissimi viri, D. Casparis Peuceri,
illud præterire. Est in Islandid, inquit, mons Hecla, qvi immanis
barathri, vel inferni potius profunditate terribilis, ejulantimn
miserabili et lamentabili ploratu personat, ut voces plorantium
circumqvaqve, ad intervallum magni milliaris, audiantur. Cir-
cumvolitant hunc corvorum et vulturum nigerrima agmina, qvæ
nididari ibidem ab incolis existimantur. Vidgus incolarum descen-
21 v sum esse per voraginem illam ad inferos per{s)vasum håbet, inde
cum prælia committuntur alibi, in qvacunqve parte orbis terra-
rum, aut cædes fiunt cruentæ, commoveri horrendos circumcirca
tumultus et excitari clamores atqve ejulatus ingentes longå expe-
rientid didicerunt. Quis vero rem tam incredibilem ad te vir
doctissime perferre ausus fuit? Nec enim vultures håbet Islandia,
sed genus aquilarum secundum, quod ab albicante caudå Plinius
notavit, et Pygarsum appellavit. Nec ulli sunt hujus spectaculi
apud nos testes: nec denique ibidem corvos aut aquilas nidificare
5
10
15
20
25
30
35