Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Side 39
BREVIS COMMENTARIVS
25
probabile est, quæ igni et fumo semper inimicissimo potius å focis
vel incendiis arceantur. Et nihilominus in hujus rei testimonium
{ut et exavditi per vorqginem montis tumultus extranei) ex-
perientiam incolarum allegant, quæ certé contraria omnia testa-
s tur. Vnde vero foramen vel fenestra illa montana, per quam 22r
clamores, strepitus et tumultus apud antipodes, periæcos et
antæcos factos exaudiremus? De qua re multa essent quæ auto-
rem istius mendacii interrogatum haberem, modo quid de illo
nobis constaret: qui utinam veriora narrare discat, nec tam
10 perfrictå fronte similia, incomperta, atque adeo incredibilia,
clarissimo viro Peucero aut aliis referre præsumat.
Ast vero Munsterus, cum incendii tanti et tam incredibilis
caussas in famosissimå Æthna investigare conatus sit, quam rem
illic naturalem facit, hic vero præternaturalem, imo infernalem
15 faciat, annon monstri simile est? Cæterum de Æthna quid dico?
Quin potius videamus quid de Heclæ incendio alias sentiat
Munsterus.
Dubium non est, inquit, montes olim et campos arsisse in orbe ™
terrarum: et nostra qvidem æt ate ardent. Verbi gratia: In Is- rusUc0s-
20 landia mons Hecla statis temporibm foras projicit ingentia Saxa, mograph.
evomit sulphur, spar git cineres, tam longe circumcirca, ut terra 5™^' z,
ud vicesimum lapidem coli non possit. Vhi avtem montium in- caP- 7-
cendia perpetua sunt, intelligimus nidlam esse obstructionem
meatuum, per qvos modo, qvasi fluvium qvendam, ignes, modo
25 flammas, nunc verd fumum tantum evomunt. Sin per temporum
mtervalla increscunt, internis meatibus obturatis, ejus viscera
nihilominus ardent. Superioris autem partis incendia, propter
fomitis inopiam, non nihil remittunt ad tempus. Ast ubi spiritus
vehementior, rursus reclusis meatibus iisdem vel aliis, ex carcere
30 magna vi erumpit, cineres, arenam, sulphur, pumices, massas,
qvæ habent speciem ferri, Saxa, aliasqve materias foras projicit,
plærunqve non sine detrimento regionis adjacentis. Hæc Mun- 2^
sterus. Vbi videas quæso Lector, quomodo suo se jugulet gladio,
videas inquam hic eandem de incendio Heclæ et Æthnæ opinio-
35 nem et sententiam, quæ tamen lib. 4. ejusdem admodum est
dispar, ut illic ad causas infernales confugiat.
Håbet profecto Indiæ occidentalis mons quidam flammi-
vomus æquiores multo, quam hic noster, censores et historicos,