Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 40
2 6
BREVIS COMMENTARIVS
minimé illic barathrum exædificantes: cujus historiam, quia et
brevis est et non illepida, subjiciam, å Hieronimo Benzone Italo
in Historiar. novi orbis lib. 2. his verbis descriptam.
Triginta quinque, inquit, milliarium intervallo abest Legione
mons flammivomus, qui per ingentem craterem tantos sæpe flam- s
marum globos eructat, ut noctu latissime ultra iooooo passuum
ty incendia reluceant. Nonnullis fuit opinio, intus liqvefactum aurum
esse, perpetuam ignibus materiam. Itaque Dominicanus quidam
monachus, cum ejus rei periculum facere vellet, ahenum et cate-
nam ferream fabricari curat, moxque in montis jugum cum qua- io
tuor aliis Hispanis ascendens, catenam cum aheno ad centum
quadraginta ulnas in caminum demittit; ibi ignis fervore ahenum
cum parte catenæ liquefactum est. Monachus non leviter iratus
Legionem recurrit, fabrum incusat, qvod catenam tenuiorem
multo, quam jussisset ipse, esset fabricatus. Faber aliam multo is
crassiorem excudit. Monachus montem repetit: catenam et le-
betem demittit. Res priori incæpto similem exitum habuit. Nec
tantum resolutus lebes evanuit, verum etiam flammæ globus re-
pente e profundo exsiliens propemodum et Fratrem et socios
absumpsit. Omnes quidem adeo perculsi in urbem reversi sunt, 20
ut de eo incæpto exequendo nunqvam deinceps cogitarent, etc.
2tf.r O quam censura dispar. In montano Indiæ occidentalis camino
aurum, Islandiæ vero infernum quærunt. Sed hoc ut nimis recens
ac veteribus ignotum fortasse rejicient. Cur igitur eundem, quem
in Hecla Islandiæ, animarum carcerem in Chimæra, Lyciæ monte, 25
cujus noctu diuque flamma immortalis perhibetur, non sunt
imaginati scriptores? Cur non in Ephesi montibus, quos tæda
flammente tactos, tantum ignis concipere accepimus, ut lapides
quoque et arenæ in ipsis aquis ardeant, et ex quibus accenso ba-
culo si quis sulcum traxerit, riuos ignium sequi narratur å Plinio ? 30
Cur non in Cophantro Bactrorum monte noctu semper con-
flagrante? Cur non in Hiera Insula, in medio mari ardente?
Cur non in Æolia, similiter in ipso mari olim dies aliquot ac-
24V censa? Cur non in Babyloniorum campo, interdiu flagrante?
Cur non in Æthiopum campis, Stellarum modo noctu semper 35
nitentibus? Cur non in illo Liparæ tumulo, ampla et profunda
voragine hiante, teste Aristotele, ad quem non tuto noctu ac-
cedatur: ex quo Cymbalorum sonitus, crotalorum boatus, cum