Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 41
BREVIS COMMENTARIVS
27
insolitis et inconditis cachinnis exaudiantur? Cur non in Nea-
politanorum agro ad Puteolos? Cur non in illa, superius com-
memorata, Teneriffæ pyramide montana, instar Æthnæ jugiter
ardente et lapides, ut ex Munstero videre est, in aéra exspuente?
5 Cur non in illo Æthiopum jugo, quod Plinius testatur, horum
omnium maximo aduri incendio? Cur non denique in Vesuvio
monte, non sine insigni viciniæ clade et C. Plinii exitiali detri-
mento, dum insueti incendii causas perscrutaturus venit, nubium
tenus flammas cum saxis evomente, pumicum et cinerum ineffa- 2$r
10 bili copiå aéra replente, et solem meridianum per totam viciniam
densissimis tenebris intercipiente? Dicam, et dicam quod res est:
Quia scilicet illis, utpote notioribus, fidem, etsi inferni esse in-
cendia finxissent, minimé adhiberi prævidebant: Heclæ vero
æstum, cujus rumor tardius ad eorum aures pervenit, huic com-
15 mento vanissimo stabiliendo magis inservire putabant. Sed faces-
site: Depræhensa fraus est. Desinite posthac illam de inferno
Heklensi opinionem cuiquam velle persuadere. Docuit enim et
nos et alios, vobis invitis, consimilibus incendiis operationes suas
Natura, non Infernus. Sed videamus jam plura ejusdem farinæ
20 vulgi mendacia, quæ Plistoricis et Cosmographis nostris adeo
male imposuerant.
SECTIO OCTAVA 2sv
luxta hos montes (tres prædictos Heclam, etc.) snnt tres Frisius
hiatus immanes, quorum altitudinem apud montem Heclam potis- oiauSerUS’
2s simum ne Lynceus quidem perspicere queat: sed apparent, ipsum Magn.
mspicientibus, homines primum submersi, adhuc spiritum ex-
halantes, qvi amids suts, ut ad propria redeant, hortantibus,
magnis suspiriis se ad montem Heclam proficisci debere respon-
dent: sicque subito evanescunt.
Ad confirmandum superius mendacium de Inferno terrestri
ac visibili commentum hoc, non minus calumniosum (etsi facile
largiar, Frisium non tam calumniandi, quam nova et inaudita
prædicandi animo ista scripsisse) quam falsum ac gerris siculis z6r
longe vanius ac detestabilius excogitarunt homines ignavi, nec
35 cælum nec infernum scientes. Quos scriptores isti, viri alioqui