Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Side 42
28
BREVIS COMMENTARIVS
præclarissimi et optime de Repub. literariå meriti, nimium præ-
propero judicio secuti sunt.
Cæterum optandum esset, nullos tanto novitatis studio
Historias scribere, ut non vereantur aniles quasvis nugas iis
inserere, atque ita aurum purum cæno aspergere. Qui vero 5
demum sunt homines illi submersi, in lacu infernali natitantes,
et nihilominus cum notis et amicis confabulantes? Anne nobis
veterem Orphea cum suå Evridice in Stygias relabente undas
colloquentem, et in his extremi orbis partibus, tanquam ad
Tanaim Hebrumque nivalem, cantus exercentem lyricos, redi-10
z6v vivum dabitis? Certé, etsi nolint alii futilem hujusmodi ineptia-
rum levitatem ac mendacium agnoscere, agnovit tamen rerum
omnium haud negligens æstimator Cardanus, lib. 18. subtil.,
cujus hæc sunt verba.
Est Hecla mons in Islandid, ardetque non aliter ac Æthna in 15
Sicilid per intervalla, ideoque persvasione longå (vulgi) con-
ceptd, qvod ibi expientur animæ. Alii, ne vani sint, affingunt
inania, fabulæ ut consona videantur. Quæ sunt avtem illa inania:
Qvod spectra comminiscuntur, se ad montem Heclam ire respon-
dentia, ait idem. Et addit. Nec in Islandid solum, sed ubique, 20
licet raro, talia contingunt. Subditque de larvå homicidå Hi-
storiam, quæ sic håbet. Efferebatur, inqvit, anno præterito, funus
viri plebeji Mediolani orientali, in portd juxta templum majus
foro venali, qvod d caulium frequentid nornen caulis nostrd
27r lingud sonat. Occurrit mihi notus: Peto, ut medicorum moris est, 25
quo morbo excesserit? Respondet ille: consuesse hunc virum
liord noctis tertia d labore redire domum. Vidit lemurem node
quadam insequentem: quam cum effligere conaretur, ocyus citato
pede abibat: sed d spectro captus atque in terram projectus vide-
batur. Exclamare nitebatur: non poterat. Tandem, cum diu in 30
terra cum larva volutatus esset, inventus a prætereuntibus qui-
busdam, semivivus domum relatus, cum resipuisset, interrogatus,
hæc, quæ minus expectabantur, retulit. Ob id animam despon-
dens, cum nec ab amicis, nec medicis, nec sacerdotibus persuaderi
potuisset, inania esse hæc, odo inde diebus periit. Audivi post- 35
modum et ab aliis, qui vicini essent illi, neminem ab inimico
vulneratum tam constanter de illo testatum, ut hic, quod a mor-
tuo fuisset in terram provolutus. Cum quidam quærerent, quid