Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Side 43
BREVIS COMMENTARIVS
29
ille, postquam in terram volutaretur, ageret? Conatum, inquit, 27V
mortuum, adhibitis gulæ manibus, ut eum strangularet: nec ob-
stitisse quicquam, nisi quod se ipsum tueretur manibus. Cum alii
dubitarent, ne forte hæc å vivo passus esset, interrogarentque, in
5 quo mortuum å vivo secernere potuisset, caussam reddidit satis
probabilem, dicens se tanquam cottum atlrectasse, nec pondus
habuisse, nisi ut premebatur. Et paulo post addit. Eadem vero
ratione, qua in Islandia, in arenæ solitudinibus Ægypti et Æthyo-
piæ, Indiæque, ubi Sol ardet, eædem imagines, eadem spectra
10 viatores ludificare solent. Hactenus Cardanus. Inde tamen nemo
concluserit, sicut de Islandia scriptores nostri faciunt, in illis
Ægypti et Æthiopiæ, Indiæque locis carcerem existere dam-
natorum.
Hæc ex Cardano adscribere libuit, ut etiam extraneorum
15 testimonia pro nobis contra figmenta tanta afferamus. Convincit 28r
autem præsens Cardani locus hæc duo, scilicet: nec esse Islandiæ
proprias spectrorum apparitiones (quod etiam omnes norunt,
nisi ejus rei ignorantiam nimis affectent), nec illud mortuorum
cum vivis in hiatu Heclensi colloquium nisi ementitis hominum
20 fabulis, quavis ampullå vanioribus, niti, quibus belvæ vulgares,
ad confirmandam de animarum cruciatibus opinionem, usæ
fuerant. Et quisquam est, qui illis scriptorum hiatibus, mor-
tuorum miraculis ad summum usque refertis, adduci potest ut
credat? Quisquam, qui vanitatem tantam non contemnat? Certé.
25 Nam et hine convicia in gentem nostram reeté sumi ajunt: nihil
scilicet hac projectius ac deterius esse usquam, quæ intra limites
Orcum habeat. Scilicet hoc commodi nobis peperit Historicorum
ad res novas divulgandas aviditas. Verum illa é vulgi dementiå
nata opinio, ut stulta ac inanis, et in opprobrium nostræ gentis z8v
30 conficta, hactenus ut spero satis labefactata est. Quare jam perge
Lector ulterius hane de secretis infernalibus Philosophiam
cognoscere.
SECTIO NONA
Circum vero Insulam per septem aut octo menses fluctuat Frisius
35 glades, miserabilem quendam gemitum, et ab humana voce non et Mur
alienum, ex collisione edens. Putant incolæ et in monte Hecla
et tn glade loca esse, in quibus animæ suorum crucientur.