Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Síða 44
30
BREVIS COMMENTARIVS
Egreglum scilicet Historiæ augmentum, de Orco Islandico
in unius montis basin, haud sané vastam, coacto: et interdum
(statis forsan temporibus) loca commutante: vbi scilicet domi
29r in foco montano delitescere piget, et exire pelagusque, sed sine
rate, tentare juvat seseque in glaciei frustella colligere. Audite s
porro huius secreti admiratores: En porrigam Historicis aliud
Historiæ auctarium, nequaquam contemnendum. Scribant igitur,
quotquot his scriptorum commentis adhærent, Islandos non so-
lum infernum intra limites habere, sed et scientes volentes ingredi
atque intactos eodem die egredi. Quid ita? Quia pervetus est 10
Insulæ consuetudo, ut maritimi in hane glaciem, ab Historicis
infernalem factam, mane phocas seu vitulos marinos captum
eant, ac vesperi incolumes redeant. Addite etiam, in scriniis et
aliis vasis ab Islandis carcerem damnatorum asservari, ut paulo
post ex Frisio audiemus. 15
Sed mature prævidendum erit vobis, ne Islandi fortitudinis
29v et constantiæ laudem vestris nationibus præripiant: quippe qui
tormenta (ut historicis vestris placet) barathri sustinuisse et
velint et possint, illaque sine ullo graviore damno perrumpere
atque effugere valeant, quod quidem ipsum ex jam dictis effici- 20
tur. Et multos nostratium enumerare possum, qui in ipso vena-
tionis actu longiusculé å littore digressi, glacie å Zephyris dissi-
patå, multa milliaria glaciei insidentes tempestatis violentiå
profligati, et aliquot dies ac noctes continuas erudelissimi pelagi
fluctibus jactati, sicque (id enim, inquam, ex præsenti Histori-25
corum problemate consequitur) tormenta et cruciatus barathri
glacialis experti sunt: qui tandem mutata tempestate, atque å
Borea spirantibus ventis, ad littora eum hoc suo glaciali navigio
rursus adaeti, incolumes domum pervenerunt: quorum aliqui
3or etiam hodie vivunt. Quare hoc novitatis avidi arripiant, indeque, 3»
si placet, justum volumen conficiant, atque ad Historiam suam
apponant. Nec enim vanissima illa commenta aliter quam ejus-
modi jocularibus excipienda et confundenda videntur. Cæterum,
joco seposito, unde digressi sumus, revertamur.
Primum igitur ex sectione secunda satis constat, glaciem 35.
neque septem neque octo mensibus circa ipsam Insulam fluitare:
deinde etiam glaciem hane, etsi interdum ex collisione grandes
sonitus et fragores edit, interdum propter undarum alluvionem
J